Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/289

286 de motu.

sursum, quatenus vero gravis, motum deorsum; aliud argumentum efformarunt, dicentes: aër magis iuvat motum deorsum, quia facilius fert gravia deorsum, quam motum sursum, quia difficilius fert levia sursum. Concluserunt, aërem necessario gravem esse censendum in regione sua. Hoc tamen omnino falsum esse, mox innotescet: et demonstrabimus, aërem et aquam in regione sua nec gravia esse nec levia;1 demonstrabimus deinde, recentiorum philosophorum argumentum oppositum simpliciter concludere ei quod ipsi probare contendunt, nec potuisse illos argumentum invenire quod magis sibi contrariaretur.

Et, primo quidem, omnino inexcogitabile videtur, quomodo aër et aqua in proprio loco gravitent. Nanque aliqua pars aquae in loco aëris, hoc est in aëre ipso, gravitat, et deorsum quidem fertur quia gravitat; sed quis unquam mente concipiet, aliquam partem aquae in aqua descendere? Si enim descendet, quando erit in fundo, necesse est ut locus, in quem intrat, iam evacuetur ab alia aqua, quae coacta erit ascendere unde alia recessit; et sic iam illa pars aquae erit levis in proprio loco. 2°, Si aliqua pars aquae in aqua est gravis, vocetur, verbigratia, a: quia ergo pars aquae a in aqua est gravis et descendit, si accipiamus aliam aquae partem quae in mole aequetur ipsi a, necessario a gravior erit quam altera pars aquae; et sic aqua erit gravior quam aqua: quo quid ineptius excogitari potest? Ad exemplum autem Aristotelis de utre, respondeo quod, si foramen utris seu follis inflati sit apertum, ita ut aër, non vi compressus, in folle detineatur, non erit iam uter gravior quam non inflatus: sed si vi multum aëris in eo comprimatur, cui dubium erit quod gravitabit? aër enim tunc, vi constrictus, gravior est aëre libero et vaganti: sicut si uter lana repleatur, deinde vero alterum tantum lanae superaddatur, vi comprimendo, quis anceps erit an gravior fiet uter necne? Pari ratione, si, verbigratia, intelligamus partem aëris in qua sit a, aliam vero partem aëris, in qua b, esse duplam ipsius a, tunc aër b in loco ignis, verbigratia, duplo gravior erit aëre a: si ergo2 aër b vi coarcte-

21. pars aqua – 23. foramen utri – 31. in qua b sit, esse – 33. dupla


  1. Postilla marginale: «Sequitur quaestio, an detur simpliciter grave et simpliciter leve»; con evidente rimando al capitolo che segue.
  2. Cancellato di pugno di Galileo si legge qui: «in folle qui, verbigratia, naturaliter non caperet nisi aërem a, vi constipetur aër b».