Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
284 | de motu. |
pleno posuimus, demonstrabimus, mobilia specie eadem, mole vero diversa, eadem celeritate moveri in vacuo. Et de hoc satis.
Tanta1 est veritatis vis, ut doctissimi etiam viri et Peripatetici
huius sententiae Aristotelis falsitatem cognoverint, quamvis eorum
nullus commode Aristotelis argumenta diluere potuerit. Nec certe
ullus unquam argumentum, quod 4° Phys. t. 71 et 72 scribitur,
evertere potuit: nunquam enim adhuc illius fallacia observata fuit;
et quamvis Scotus, D. Thomas, Philoponus et alii nonnulli contrariam
Aristoteli teneant sententiam, attamen veritatem fide potius quam
vera demonstratione, aut quod Aristoteli responderint, sunt consecuti.
Et, quidem, nullus sit qui speret posse se Aristoteli respondere et illius
demonstrationem evertere, si eam proportionem concedat, quae ab
eo ponitur inter velocitates eiusdem mobilis in diversis mediis. Ponit
enim, ita se habere velocitatem in uno medio ad velocitatem in alio,
sicut subtilitas unius medii ad subtilitatem in altero: hanc nullus
hucusque negare ausus est. Nec quicquam roboris habet quod a
praedictis ponitur, nempe duplex illa resistentia mobilis ad motum: altera,
scilicet, extrinseca, proveniens ex medii crassitie; altera vero
intrinseca, ratione determinatae gravitatis mobilis. Hoc enim fictitium
quiddam est: non enim, si accurate consideremus, differunt inter se istae
duae resistentiae. Ut enim supra declaratum est, crassities seu (ut
rectius loquar) gravitas medii facit levitatem mobilis, et medii levitas
mobilis gravitatem praestat; et idem mobile modo gravius modo levius
est, prout in leviori vel graviori medio erit. Nihil igitur addunt novi,
ponentes duplicem illam resistentiam; cum tantummodo augeatur et
minuatur pro decremento vel incremento gravitatis vel crassitiei
medii. Quod si rursus concedant, augeri et minui in ea proportione
in qua gravitates medii variantur, frustra tentabunt Aristotelis
argumentum evertere.
1. eadem move vero – 4. senctentiae – 5. comode – 7. avertere – 8. Tomas, Phyloponus – 9. attamen ad hoc veritatem – 14. se habere velocitas – 16-17. predictis – 18-19. alteram vero intrinsecam – 19. determinate – 20-21. iste due – 23. prestat –
- ↑ Il tratto che segue, e che si legge in un foglietto numerato ora 80a e inserito tra la car. 79 v. e il recto della 80b, è, veramente, richiamato con un segno alle parole: «Aristoteles, 4 Phys., nitens etc.,» (pag. 276, lin. 27), cioè al principio del capitolo testè terminato. Noi tuttavia, ravvisandovi una giunta apposta dall’Autore al capitolo medesimo, abbiamo stimato opportuno di collocarla alla fine.