Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/271

268 de motu.

rendam deveniamus: et prius quidem examinemus, utrumnam Aristotelis de hoc sententia verior sit quam altera supra exposita, nec ne. Credidit itaque Aristoteles, motus eiusdem mobilis in diversis mediis eam in celeritate proportionem inter se servare, quam subtilitates mediorum inter se habent; et hoc quidem aperte scripsit 4 Physicorum t. 71, dum dixit: Medium magis impedit, quod crassius est: ut a movebitur per spacium b in tempore c, per spacium autem d, cum sit subtilius, tempore e, secundum proportionem impedientis, si aequalis sit longitudo; ut, si b sit aqua, d vero aër, quanto ergo subtilior est aër aqua, tanto citius a per d movebitur quam per b. Habet ergo velocitas ad velocitatem eam proportionem secundum quam distat aër ab aqua: quare, si in duplo subtilior aër quam aqua, in duplo tempore transibit a lineam b quam lineam d; et erit tempus c duplum temporis e, Haec sunt verba Aristotelis, quae falsam certe sententiam includunt: quod quidem ut luce clarius appareat, hanc formabo demonstrationem. Si velocitas ad velocitatem eam habet proportionem quam medii subtilitas ad subtilitatem, esto mobile quidem o, et medium a, cuius subtilitas sit 4, et sit, verbigratia, aqua; medii vero b subtilitas sit 16, maior nempe subtilitate a, et sit b, exempli gratia, aër; et mobile tale sit ut in aqua non descendat; eiusdem vero mobilis in b medio celeritas sit 8.1 Quia ergo mobilis in medio b celeritas est 8, in medio vero a est nulla, poterit certe inveniri aliquod medium in quo mobilis o celeritas sit 1. Sit autem tale medium c. Quia igitur citius movetur in medio b quam in medio c, necesse est ut subtilitas ipsius c sit minor subtilitate ipsius b, sitque,

12. subtilius – 14. tempus in quo e duplum – 16. apareat


  1. Quanto segue fino alla parola «absurdissimum» è scritto marginalmente, per essere sostituito al brano seguente, che è rinchiuso fra parentesi quadre [ ]: «Sit, rursus, alia celeritas, quae sit 1: ut autem celeritas 8 ad celeritatem 1, ita se habeat subtilitas b ad subtilitatem aliam, quae sit c: erit iam subtilitas c, 2. Et quia sicut subtilitas b ad subtilitatem c, ita se habet velocitas 8 ad velocitatem 1; mobile autem o in subtilitate b movetur cum celeritate 1, ergo idem mobile o in subtilitate e movebitur cum celeritate 1. Movebitur itaque o in medio c; sed medium c est crassius medio a (est enim medii a subtilitas, quae posita est 4, maior subtilitate c, quae est 2); in medio autem a positum est non moveri mobile o: mobile igitur o movebitur quidem per medium crassius, per subtilius vero minime: quod est absurdissimum et indignum Aristotele».