Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/263

260 de motu.

dera comparantur, in sequentibus congruentiam hanc in omnibus, quae de naturali motu dicentur, ostendemus: quae profecto non modice ad intelligentiam conferet1




Caput . . . .

Unde causetur celeritas et tarditas motus naturalis.


Cum in superioribus satis abunde explicatum sit, quomodo motus naturales proveniant a gravitate et levitate, nunc videndum est unde accidat maior aut minor ipsius motus celeritas. Quod quidem ut facilius assequi possimus, distinguendum hoc est: quod, scilicet, dupliciter accidit inaequalitas inter motus tarditates et celeritates: vel enim est idem mobile in diversis mediis motum; vel idem est medium, diversa vero mobilia. In utroque motu ex eadem causa pendere tarditatem et celeritatem, nempe ex maiori vel minori gravitate mediorum et mobilium, mox demonstrabimus;2 ubi primum causam quae, talis effectus, tradita est ab Aristotele, insufficientem esse, ostenderimus. Aristoteles igitur, 4 Phys. t. 71, scripsit, idem mobile citius moveri in medio subtiliori quam in crassiori, et, ideo, tarditatis motus causam esse crassitiem medii, velocitatis autem subtilitas; et hoc non alia ratione confirmavit nisi ab experientia, quia, nempe, videmus mobile aliquod velocius moveri in aëre quam in aqua. Verum hanc causam non sufficientem esse, proclive erit demonstrare. Si enim motus velocitas ex subtilitate medii provenit, idem mobile semper citius

1. sequaentibus – 5. Unde veniat causeturceleritas aut et – 6. abundae – 10. inequalitas


  1. Dopo le parole «gravior erit mobili» (p. 259, lin. 27) il capitolo rimane interrotto a car. 85. A quest' ultima parte del capitolo tien dietro, sulla medesima car. 85 r., il capitolo «In quo error Aristotelis manifestatur, dicentis, aërem in proprio loco gravare». Noi però proseguiamo a questo punto con quanto ci offrono le car. 67 e seguenti, a ciò indotti da una nota che, di pugno di Galileo, si legge a c. 85 r. sotto al titolo or ora riferito: «Caput hoc non est hic inserendum, verum hic est reponendum volumen*». Questo medesimo segno di rinvio * si ritrova infatti, accompagnato dalle parole «a 19» (che è il numero antico della car. 85) in principio della car. 67 r., in capo, cioè, al primo de’ quadernetti che contengono i quattro capitoli che pubblichiamo qui appresso; l' ultimo de’ quali si ricollega alla sua volta a quello «In quo error Aristotelis etc.», ad esso rimettendo come a susseguente «capite sequenti.... inquiremus» la questione se gli elementi gravitino ne’ loro propri luoghi.
  2. Postilla marginale: «Hic animadvertendum est, loqui nos de prima et formali causa, non de accidentali et extrinseca, ut figura mobilis vel crassities medii».