Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/26


iuvenilia 23

morum concursu et vacuo intercepto, ut Democritus1 et Leucippus; alii demum, qui animam principium motus effecerunt, motu ipso animae. 4o in hoc, quod nonnulli putarunt ita fuisse factum, ut corrumpi debeat more aliarum rerum et nunquam redire; nonnulli, ita corrumpi ut debeat redire2: lege Simplicium in 8 Phys. t. 3, et Aristotelem p.o Caeli 102.

[2a opinio. P.a opinio circa Platonem.]De Platone, quid senserit dubium est inter philosophos. Taurus in Timaeo3 Platonis, Porphyrius4, Proclus, Plotinus, Alcinous et Simplicius, 8 Phys. t. 3o et 10o, putarunt, ex Platone, mundum esse sempiternum. [Obiectio.]Quod si illis obiiciatur authoritas5 Platonis, in Timaeo3 conceptis verbis docentis mundum fuisse genitum, [Responsio.]respondent genitum vario modo usurpari a Platone; ibi autem pro illo quod constat ex pluribus partibus componentibus. [2a opinio circa Platonem.]E contra vero plerique alii doctissimi viri arbitrantur, Platonem existimasse mundum fuisse factum in tempore, ex materia quae antea movebatur motu quodam inordinato; et suapte quidem natura corruptibilem esse, Dei tamen voluntate nunquam corruptum iri. Hanc fuisse Platonis sententiam, docet Aristoteles 8o Physicorum t. 10 et alibi, Alexander, referente Philopono in solutione i argumenti Procli, Theophrastus, Themistius6, et omnes fere interpretes Aristotelis, Plutarchus, Cicero, Diogenes Laertius, Atticus, Seleucus, Pleto7 platonicus; quos secuntur D. Basilius in suo Hexamero, Iustinus martyr8, Clemens Alexandrinus, Eusebius Caesariensis, Theophilactus9, D. Augustinus, et omnes scholastici10.

[3a opinio.]De Aristotele, certum est illum mordicus defendisse, mundum et ab omni aeternitate extitisse, et nunquam interiturum esse: et hocce probasse in 8 Physicorum existimavit, dum motum esse sempiternum probare conatus est, et omne quod genitum11 est esse corruptibile, p.o Caeli c. ultimo, cum tamen ipse mundum nunquam interiturum saepe dixerit. Adde quod si mundus factus esset, ex aliquo subiecto fuisset factus, et non ex nihilo, cum apud Aristotelem non detur creatio. His etiam consentit authoritas omnium philosophorum et theologorum12 citantium Aristotelem in hanc sententiam.

[Obiectio.]Obiiciunt tamen aliqui Aristotelem, in p.o Top. C. 9 dicentem problema esse, mundum esse ab aeterno. Sed respondetur, p.o Aristo-

  1. 1. Democritus Eleucip:
  2. 5. redire, aliqui ita fuisse factum ut debeat corrumpi et nunquam redire: lege
  3. 3,0 3,1 8, 10. Timeo —
  4. 8. Porfirius
  5. 10. autoē:
  6. 19. Teofrastus, Temistius
  7. 20. Apicus, Seleus, Fleto — (cfr. 63, 22)
  8. 21. martir
  9. 22. cesariensis. Theophilatus
  10. 23. scolastici
  11. 27. genitus
  12. 31. teologorum