Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
22 | iuvenilia |
Nomine autem mundi intelligunt quatuor elementa; quae significatio nota est etiam Aristoteli, p.o Meteororum c. p.o, dicenti, mundum inferiorem, idest elementa, debere esse contiguum supernae lationis.
Divisio huius operis patet ex solutione quarti argumenti praecedentis quaestionis; et magis patebit ex sequenti1 explicatione contextus.
TRACTATIO PRIMA DE MUNDO.
Quaestio prima.
De opinionibus veterum philosophorum de mundo.
[Triplex mundus ex Platone.]Triplex, ut docuit Plato, cum reperiatur mundus; idealis sive intelligibilis, sensibilis sed magnus, sensibilis sed parvus; hic, in praesenti, est disputatio de mundo sensibili magno. Qui nihil est aliud quam universitas rerum, ita primo a Pythagora2 nominatus, vel propter ornamentum quod in se habet, vel quia mundus est, quantum est ex se, ab omni sorde. Sicut ab Aristotele dictum est universum, quod omnia in se contineat; totum, quod habeat partes suas integrantes; et caelum, facta denominatione a nobiliori parte, vel etiam quia aliquando caelum ab Aristotele pro universo accipitur, ut videre est t. 96 huius p.i libri.
[P.a opinio.]Hunc aliquando incepisse et factum esse in tempore, veteres fere omnes physici, teste3 Aristotele in p.o Caeli t. 102 et 8 Physicorum t. 10, senserunt; quamvis Galenus, in lib. De claris Physicis, asserat, Xenophanem4existimasse fuisse ab aeterno. Verum, licet in hoc convenerint, dissenserunt tamen in his. Primo, in materia; ut videre est in Physicis, in quaestione De sententiis philosophorum, circa principia. 2o, in causa efficiente: nam illorum aliqui vel illam ignorarunt vel certe praetermiserunt5,aliqui vero posuerunt; quorum primus fuit Anaxagoras, qui mentem quamdam omnia congregantem effecit, deinde Empedocles, qui litem et amicitiam confinxit, teste3 Aristotele 8 Phys. t. 2 et 77. 3o, in modo efficiendi: nam, teste3 Aristotele ubi supra, quidam existimarunt congregatione et disgregatione fuisse genitum, ut Empedocles et Anaxagoras; quidam, condensatione et rarefactione; nonnulli, ex ato-