Pagina:Le monete di Venezia.pdf/355

338 documenti

factum erit. Et eciam si aliquis dedisset aurum vel argentum quod non esset ponderatum ab ipsi estimatoribns, et in locis constitutis; et teneantur eciam inquirere unde venerit et unde habuerit ipsum aurum et argentum; et quodlibet aurum et argentum quod intrabit in Veneciis; et possint ponere personas ad sacramentum, et imponere penam et penas, sicut sibi videbitur pro predictis inquirendis et examinandis. Quicumque fecerit contra predictam vel aliquod prodictorum cadat in penam soldorum II pro libra quociens contrafecerint. Et qui accusaverit contrafacientes habeat quartum, si per eius accusacionem veritas cognoscetur, et teneatur de credencia, et aliud quartum sit predictorum massariorum et ponderatorum, et residuum sit communis. Et hec omnia addantur in capitularibus predictorum massariorum et ponderatorum et extimatorum, et iniungantur in capitulari dominorum de nocte, quod debeant exigere dictu penas et habeant inde talem partem quale habeant de aliis penis quas excuciunt

Ego Iohannes Nicholaus Rubeus manu mea subscripsi
Ego Nicholaus Zinano manu mea subscripsi
Ego Daniel Chocho manu mea subscripsi
Ego Nicholaus Delfino manu mea subscripsi
Ego Franzischus Contareno manu mea subscripsi.

(S. T.) Ego Iohannes Vido notarius curie istud capitulare monete argenti de mandato suprascriptorum dominorum ad hec costitutorum cancellavi in MCCCLXXVI, die XXV septembris. Quia per dictos dominos vel maiorem partem ipsorum dictum capitulare reformatum est, et in alio volumine reductum ex autoritate et arbitrio eis attributis a maiori consilio.

(Archivio di Stato in Venezia, Miscellanea Codici, n. 138, carte 93-102 tergo).