Pagina:Le monete di Venezia.pdf/349

332 documenti

(98). Item quod in ipsa moneta non possit esse aliquis massarius qui sit propinqua alicuius ponderatoris secundum formam consilii, nec ponderator massarii; et hoc dicitur quia massarii sunt in sentenciam ponderatorum.

(99). Ad hoc ut pecie refutate non possint reverti ad extimandum per fraudem, addatur in capitulari massariorum qaod teneantur signare vel signare facere pecias refutatas ut possint cognosci.

(100). Millesimo CC. optuagesimo septimo, indictione prima, die sabati Y7TI novembris: Capta fuit pars in Maiori consilio: quod addatur in capitulari maasariorum monete, argenti, scilicet grossorum et parvorum, quod de duabus millibus libris quas ipsi habent pro faciendis dictis monetis, deputentur libre MCC pro moneta parva, et libre DCCC pro moneta grossa; et quod de cetero non possit extrahi extra monetam nec de parvis nec de grossis aliquo modo vel ingenio, nisi prins receperint solutionem de ea quantitate que voluerit trahi foras. Item quod dicte libre MM debeant teneri in una capsela que habeat tres claves; quarum clavium quilibet massariorum predictorum habeat unam. Et illi duo massarii quorum fuerit quindena, possint extrahere ipsas libras MM pro utilitate dicte monete, et ipsas in capsellam reducere quociens fuerit opportunum, non extrahendo eas extra monetam ut predictum est aliquo modo. Et in hoc tertius massarius eis obedire teneatur, ita quod si non veniret ad socios quociens vocaretur ab eis, perdat grossum I pro qualibet vice, exceptis occasionibus specificatis; et si non possset venire pro occasionibus specificatis, teneatur mittere elavem sociis sub dicta pena. Et completa dicta quindena, teneantur dicti duo facere racionem alii vel aliis qui intrabunt in dictam quindenam infra tercium diem post completam quindenam de dictis denariis. Et si ille qui intrabit in quindena voluerit recipere risuras tam grossorum quam parvorum pro illo pretio quo alius massarius eas dare voluerit, teneatur ipse qui eas dare vellet bullare eas statim cum sua bulla propria, et ponere eas in dicta capsella. Et in prima quindena, que eidemmet postea evenerit, teneatur dictas risuras tollere et infundere. Item quod dicti massarii teneantur dare de parvis cuilibet veneto qui eis parvos petierit non dando alicui ultra libras L de ipsis parvis pro quolibet die1.

(101). Addattur in capitulari massariorum monete anri et argenti quod ipsi teneantur solvere tam intaiatori quam fabro de suis salariis, dando cuilibet

  1. La deliberazione originale nel Registro Zaneta (Maggior Consiglio), c. 87 tergo, colla data 22 novembre.