Pagina:Le monete di Venezia.pdf/348


documenti 331

dant camerariis communis nostri; et ipsi de super rationibus teneantur scribere in. presentia ipsorum dancium in libro dictam quantitatem; et ad minus unua de camerariis communis sit presens quando ipsi scribent.

(93). Nos dux cum nostro consilio vobis nobilibus viris super monetam constitutis dicendo mandamus: quod infrascriptum consilium in vestro capitulari addi facere debeatis, cuius tenor tali est: Capta fuit pars, quod omnes iudice* palatii et officiales Rivoalti teneantur scribere unus eorum ad ebdomada omnes dies quibus eorum scribam, tam clerici quam laici, nou venerint ad eorum officia ad campanam, ut tenentur per eorum capitulari; et illi qui faciunt solvere suis scribanis, quando debent facere eis solutionem debeant eis tantum minus dare per ratam. Et illi qui non faciunt solutionem suis scribanis, te?neantur dare in scriptis camerariis communis de quanto fefelerint eorum seribani; et addatur in capitulari camerariorum quod teneantur eis tantum minua dare per ratam; et addatur in capitulari iudicum et officialium qui faciunt solutionem nisi in sexto mense de medio anno ut fit illis quibus fit solutio per cameram communis; et si consilium est contra sit revocatum quantum in hoc.

(94). Die XXIII septembris capta fuit: addatur in capitulari omnium officialium qui recipiunt pecuniam pro communi quod teneantur, cum requisiti fuerint per camerarios communis quod ipsi eis dare debeant denarios quos habebunt, et quod teneantur eis dare illo die vel altero, quo requisiti fuerint, iu pena duorum soldorum pro libra de omnibus denariis quos habebunt et uon dabunt eis ut dictum est; non ostante aliquo capitulis (sic) suorum capitularium quod quantum in hoc sit revocatum.

(95). Capta fuit pars inter XL cum domino duce et consiliariis: cum contineatur in capitulari massariorum monete quod teneantur semper habere XII paria superflua de ferris, ita dicatur et addatur in suo capitulari XII para ferria intaglata in volta.

(96). Item quod teneantur visitare monetariis omni die quo laborabitur, ad minus unus eorum, si ferra sunt bona; et si invenerit aliquod defletum, in ferris, debeant ipsum facere reconzare quam cicius poterunt bona fide.

(97). Item quod aliquis mbnetarius non possit se cambirem (sic) facere poni alium loco sui; et addatur in capitulari massariorun monete et ponderatorum monete, quod teneantur nullum cambire nec promittere alicui persone accipiendi aliquem monetarium loco alicuius monetarii qui refutaret; et hoc dicitur quia fuerunt monetariorum pro temporibus qui vendiderunt suam monetariam pro denariis; et si aliquis inveniretur de cetero qui intraret pro denariis, sit extra moneta.