Pagina:Le monete di Venezia.pdf/326


documenti 309

ingenio comparare pro incanovare illud, et hoc volumus perpetuis temporibus firmiter observari, ut omni tempore sicut; a nobis et a ducibus venecie qui per tempora erunt, mandatum fuerit per bannum. sic ternarii et hii qui oleum incanovatum habuerint, sine omni conditione illud vendere debeant. Nullus quoque aucas. nec aucellas, nèc pullos in venecia ad revendendum emere audeat. Poma insuper ad revendendum ; nullus in venecia in venecia (sic) emere presummat. Et quia suprascripta omnia sine aliqua diminucione integra et illibata perpetuis temporibus volumus observari, per presenti» nostri publici instrumenti promissionem sancimus, ut nullus de cetero neque massculus neque fèmina. aliquem de suprascriptis ordinibus sibi assummere presummat. nisi prius notum fecerit nobis et eis qui nobis sunt ducibus successuri et curie. Si quis igitur temerarius neglecta suprascripta publica nostra costitucione. que dicta sunt non observaverit, vel alicui cause de supra memoratis causis obvius extiterit; liceat iusticiariis quos nunc ordinavimus, èt qui per tempora ordinati a ducibus erunt, bannum et res vendendas quas illi invenerint, semper cum offenderit auferre, et insuper offensor pro tanta culpa et presumcione; omnia que in hoc mundo habuerit amittat, que omnia in domnicalem nostrum deveniant, et presentis publici decreti promissio; inconcusso robore, perpetuis temporibus in sua permaneat firmitate. Libram vero de luciis sicis non plus de tribus véronensibus nullus vendere presummat et si quis fecerit subiacebit suprascripte pene.

+ Ego sebastianus Ziani dei gratia dux manu mea subscripsi.
+ Ego aurio mastro petro iudex m. m. s. s.
+ Ego petrus fuscareno iudex m. m. s. s.
+ Ego andreas dandulo iudex m. m. s. s.
+ Ego Jacobus contarenus iudex m. m. s. s.
+ Ego vitalis faletro avocatori comuni m. m. s. s.
+ Ego michael citinus avocator comuni m. m. s. s.
+ Ego Phylippus faletro camar&rius comuni m. m. s. s.
+ Ego philipus greco camararius comuni m. m. s. s.
+ Ego Rainero batiauro vicedomino m. m. s. s.
+ Ego matheo tarvisianus vicedomino m. m. s. s.
+ Ego dominicus maureceny comes Jadre m. m. s. s.
+ Ego stefanus baroci m. m. s. s.
+ Ego aureus dauro m. m. s. s.
+ Ego marcus martinacius m. m. s. s.