Pagina:Le monete di Venezia.pdf/325

308 documenti

vinum iactandum in tabernas fraudare neque cum illo aquam vel aliud vinum misscere presumat. nec misscere neque illud fraudare faciat, sed sicut purus illud comparaverit, sic in tabernam illud iactare debeat sine aliqua frauda Nullus autem venditor blave, aliquam de cetero blavam in toto districtu venecie comparare aliquo ingenio presumat ad revendum (sic) illam et neque eam fraudare audeat, neque faciat illam fraudare. Cum iusto quoque stario vendat illam et vendere faciat. Et cum iusta rosoria et rotunda radat et radere faciat. Foris vero veneciam nullus aliquam blavam que in navi sit posita ad veniendum in veneciam aliquo modo comparare audeat, ad revendendum illam. Nec liceat deinceps alicui incanovare aliquam blavam pro incarire illa, neque sit ausus aliquis portare blavam foris veneciam in aliquam partem sine nostra et aliorum ducum qui post nos futuri sunt licencia. Ad hec quoque precipimus ut nullus pistor non massculus neque femina de cetero in sua potestate tenere audeat, neque tenere faciat inter frumentum et farinam ultra unum modium. Et panem ad illam pensam facere et vendere debeat quam vicedominus aut gastaldio illi dederit. Nullus preterea biccarius; bone carnis vacine seu bovine libram ultra duos veronenses. et minus bone, duas libras ultra tres veronenses, et porcine carnis recentis libram ultra tres veronenses aliquo ingenio vendere sit ausus, nec vendere faciat. Junctam quoque de eisdem carnibus ipse det vel dare faciat. Sicce vero carnis de romania et de sclavinia libram ultra tres veronenses et de lombardia carnis sicce libram, ultra quattuor veronenses nullus vendere presumat. nec aliquo ingenio vendere faciat. Et iuste atque cum iusta statera predictas omnes carnes pensare debeat et pensare faciat. Nulli quoque licitum sit iniustas stateras, nec pensas, nec Bellacias a modo secum tenere, nec cum eis quocumque modo pensare. Nec etiam presummat aliquis, ultra quadraginta solidos veronenses anphoram alicuius vini emere neque vendere, preter vinum de romania. Pissces autem nullus ultra hunc ordinem aliqua ratione vendere presummat. videlicet libram sturionis. et trote. et rumbi; non plus de tribus veronensibus. libram Vairoli. et aurate, et megle. et Barbonum. et scorpenum. et de lusernis. et de grandis passeris, atque de grandis sfolliis. seu de grandis anguillis, non plus de duobus veronensibus. libram de gradis (sic) luciis cavedagnis friskis et salavadis non plus de duobus veronensibus. duas libras de grandis tenkis non pus (sic) de tribus veronensibus. reliquorum autem omnium pisscium aque salse et dulcis libram; non plus de uno veronense vendere presumat. Stabilientes ad hec publica auctoritate sanccimus. ut ab hac die in antea, nulli sit licitum, ultra viginti quinque libras veronenses miliarium olei aliquo