Pagina:Latini - Il Tesoro, 1, 1878.djvu/273


201


»Europa vero antiquissimo, scilicet Dardano: Africa quoque avia vetustissima, Electra scilicet, nata magni nominis regis Atlantis; ut de ambobus testimonium reddit poeta noster in octavo, ubi Heneas ad Evandrum sic ait:

Dardanus Iliacae primus pater urbis, et auctor
Electhra, ut Graii perhibent, et Atlantide cretus etc.

»Quod autem Dardanus ab Europa originem duxerit, noster vates in tertio cantat, dicens:

Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt,
Terra antiqua, potens armis, atque ubere glebae;
OEnotrii coluere viri: nunc fama, minores
Italiani dixisse ducis de nomine gentem.
Hae nobis propriae sedes: hinc Dardanus ortus.

»Quod vero Atlas de Africa fuerit, mons in illa, suo nomine dictus, est testis, quem esse in Africa dicit Orosius in sua mundi descriptione, sic: Ultimus autem finis ejus est mons Atlas, et insulae quas Fortunatas vocant. Ejus, idest Africae, quia de ipsa loquebatur.

»Similiter et conjugio nobilitatem fuisse reperio. Prima namque conjux Creusa, Priami regis filia, de Asia fuit; ut superius haberi potest per ea quae dicta sunt. Et quod fuerit conjux testimonium perhibet noster poeta in tertio, ubi Andromache de Ascanio filio Heneam genitorem interrogat sic: