Pagina:Latini - Il Tesoro, 1, 1878.djvu/272

200

Livius, gestorum romanorum scriba egregius, in prima parte sui voluminis, quae a capta Troja sumit exordium, contestatur. Qui quidem invictissimus ac piissimus pater, quantae nobilitatis fuerit, non solum sua considerata virtute, sed et progenitorum suorum, atque uxorum, quorum utrorumque nobilitas haereditario jure in ipsum confluxit, explicare nequirem. Sed summa sequar vestigia rerum.

»Quantum ergo ad propriam ejus nobilitatem, audiendus est poeta noster, introducens in primum Ilioneum orantem sic:


Rex erat Heneas nobis, quo justior alter
Nec pietate fuit, nec bello major et armis.


»Audiendus est idem in sexto, qui quum de Miseno mortuo loqueretur, qui fuerat Hectoris minister in bello, et post mortem Hectoris, Heneae ministrum se dederat, dicit ipsum Misenum non inferiora sequutum, comparationem faciens de Henea ad Hectorem, quem prae omnibus Homerus glorificat, ut refert Philosophus in iis, quae de moribus fingendis ad Nicomachum.

»Quantum vero ad haereditariam, quaelibet pars tripartiti operis, tam avis, quam conjugibus illum nobilitasse invenitur. Nam Asia propinquioribus avis, ut Assaracus, et alii qui in Phrygia regnaverunt, Asiae regione; unde poeta noster in tertio:


Postquam res Asiae, Priamique evertere gentem
Immeritam, visum Superis.