Pagina:La zecca di scio.djvu/76

64


Item statuerunt et decreverunt quod statim habita noticia presentis decreti cudi et fabricari possint et debeant in publica cecha dicte civitatis et insule monete auree et argentee videlicet ducati in auro largi boni auri et justi ponderis ac de liga approbata prout sunt ducati januenses et veneti et ziliati boni argenti videlicet de liga unciaram undecim cum dimidia quorum octoginta octo numero ponderent libram unam ponderis januensis. et undecim valeant ducatum unum largum et que quidem monete auree et argentee cudantur et cudi debeant sub stampis solitis Chij. declarantes quod quelibet persona cuiuscumque gradus et conditionis existat possit fabricari facere in publica cecha videlicet ducatos aureos largos et ziliatos argenteos qualitatis et condictionis suprascripte solvendo mercedem operarii dicte ceche dumtaxat sine aliqua mercede et utilitate dicte Mahone.

Item statuerunt et decreverunt quod a die publicationis presentis decreti et exinde per mensem proxime secuturum ut supra fieri debeant contractus in dicta civitate et insula ad rationem ducatorum in auro largorum boni auri et iusti ponderis prout superius dictum est. De quibus ducatis vel ziliatis argenteis bonitatis et ponderis de quibus supra fieri debeant solutiones omnium contractuum pro tribus quartis partibus. et pro reliqua quarta parte karatorum ad rationem de caratis octoginta pro singulo ducato largo. declarantes insuper ac statuentes quod omnes contractus qui post terminum superius declaratum celebrabuntur et contrahentur in dicta civitate et insula non valeant nec teneant et ipso iure nulli et irriti remaneant nisi ut supra contrahantur et fiant ad computum et rationem monete de qua superius mentio facta fuit.

Angelus Johannes de Compiano notarius et dicte Mahone cancellarius.


mcccclxxviiii die xvii septembris


Illustris et excelsus Dominus Baptista de Campofregoso Dei gratia Januens. Dux et populi defensor, et Magnificum Consilium Dominorum Ancianorum ac spectatum officium Chij..... (sedens?) Janue in legittimis numeris congregati.
Quorum hec sunt nomina:

Bartholomeus Imperialis Prior — Gentilis de Camilla — Franciscus Scalia — Johannes de Moniardino — Guiraldus de Vivaldis — Mattheus de Ferraris — Lodisius de Fugibertis (?) — Manuel de Grimaldis ceba — Benedictus Ususmaris — Thomas Sixtus Notarius — Franciscus de Saulo — Thomas de Auria.

Spectati vero officii Chij nomina sunt hec:


Nicolo Maruffus Prior — Thomas Gentilis — Petrus de Persio — Hieronimus de Mentesoro — Johannes Baptista Lomelinus — Hieronimus Salvagus q. M. — Antonius Spinula q. B. — Nicolaus de Brignali.