Pagina:Kant - Geografia fisica, 1807, vol. 1.djvu/115


83

ciata; anzi estese questa sua opinione quasi di più che Cicerone1, e dimostrò che la zona temperata meridionale sia abitabile, come forse noi lo dimostriamo della luna, per mezzo di semplici analogie, confessando che

  1. Lib. 2 c. 5. Terra distinguitur locis inter se vicissim pressis nimietate vel frigoris vel caloris, geminam nacta inter diversa temperiem; nam et septemtrionalis et australis extremitas perpetua obriguerunt pruina: et hi velut duo sunt cinguli quibus terra redimitur, sed ambitu breves, quasi extrema cingentes, horum uterque habitationis impatiens est: quia torpor ille glacialis nec animali nec frugi vitam ministrat; illo enim aere corpus alitur, quo herba nutritur: medius cingulun et ideo maximus aeterno afflatu continui caloris ustus, spatium quod et lato ambitu et prolixius occupavit, nimietatie fervoris facit inhabitale victuris. Inter extremos vero et medium duo majores ultimis, medio minore ex utriusque vicinitatis intemperie temperantur: in hisque tantum vitale auras natura dedit incolis carpere. Licet igitur sint hae duae mortalibus aegris munere concessae divum, quas diximus temperatas, non tamen ambae zonae hominibus nostri generis indultae sunt. Sed sola superior incolitur ab omni, quale scire possumus, hominum genere. Romani Graecive sint, vel Barbari cujusque nationis. Illa vero altera inferior sola ratione intelligitur, quod propter similem temperiem similiter incolatur, sed a quibus, neque licuit unquam nobis nec licebit cognoscere: interjecta enim torrida utrique hominum generi commercium