Apri il menu principale

Pagina:Italiani illustri ritratti da Cesare Cantù Vol.1.djvu/214

194 illustri italiani


Sul momento di vedere dimezzata l’autorità pontifizia, è pur mæstoso l’osservar il papa, in tutta la grandezza del medioevo, segnare col dito i confini di due grandi potenze, e dire Verrete fin qui, come fossero ancora i giorni che all’arbitrio di esso rimetteansi i principi, invece di correr alla guerra. Ed era già nato Lutero!

Pensavasi intanto a spinger avanti le conquiste; tanto più che le tasse su Giudei e Musulmani, e gli arsenali trovati a questi, abilitavano a nuova spedizione. La cacciata dei Mori lasciava disoccupata tutta quella parte della popolazione che non vive se non d’agitazioni, quando la scoperta del nuovo mondo cascò come un areolita in mezzo

    præteritum, a quo incipit annus præsens millesimus quadringentesimus nonagesimus tertius, quando fuerunt per nuncios et capitaneos vestros inventæ aliquæ prædictarum insularum, auctorilate omnipotentis Dei nobis in beato Petro concessa, ac vicariaius Jesu Christi quo fungimur in terris, cum omnibus illarum dominiis, civitatibus, castris, locis et villis, juribusque et jurisdictionibus et pertinentiis universis, vobis heredibusque et successoribus vestris Castellæ et Leonis regibus in perpetuum tenore præsentium donamus, concedimus et assignamus; vosque et heredes ac successores præfatos, iilarum dominos cum plena, libera et omnimoda potestate, auctoritate et jurisdictione facimus, constituimus et depuiamus, decernentes nihilominus per hujusmodi donationem et assignationem nostram nullo Christiano principi, qui actualiter præfatas insulas aut terras firmas possiderit usque ad pædictum diem Nativitatis domini Jesu Christi quæsitum sublatum intelligi posse aut auferri debere. Et insuper mandamus vobis, in virtute sanctæ obedientiæ, ut (sicut pollicemini, et non dubitamus pro vestra maxima devotione et regia magnanimitate vos esse facturos) ad terras firmas et insulas prædictas viros probos et Deum timentes, doctos, peritos et expertos ad instruendum incolas et habitatores præfatos in fide catholica, et in bonis moribus imbuendos, destinare debeatis, omnem debitam diligentiam adhibentes. Ac quibuscumque personis, cujuscumque dignitatis, etsi imperialis et regalis, status, gradus, ordinis vel conditionis, sub excommunicationis latæ sententiæ pœna, quam eo ipso si contrafecerint incurrunt, districtius inhibemus ne ad insulas et terrasfirmas inventas et inveniendas, detectas et detegendas versus occidentem et meridiem fabricando et costruendo lineam a polo arctico ad polum antarcticum, sive terree firmse et insulæ inventæ et inveniendæ, sint versus Indiam aut versus aliam quamcumque partem, quæ linea distet a qualibet insularum quæ vulgariter nuncupatur de los Açores y Cabo-Vierde centum leucis versus occidentem et meridiem, ut præfertur, pro mercibus habendis vel quavis alla de causa accedere præsumant absque heredum et successorum vestrorum prædictorum licentia speciali: non obstantibus constitutionibus ad ordinationibus apostolicis, cæterisque contrariis quibuscumque: in Illo a quo imperia et dominationes ac bona cuncta procedunt confidentes, quod, dirigente Domino actus vestros, si hujusmodi sanctum ac laudabile propositum prosequamini, brevi tempore cum felicitate et gloria totius populi christiani vestri labores et conatus exitum felicissimum consequentur.