Pagina:Isotta da Rimino Mazzucchelli.djvu/49

lo ricevette carnalmente, non però col core; e l'una parte e l'altra con affectione simulando, di più varie cose ragionando, el prefato Signore dicendo": Magnifica mia Matre, la nostra intentione è sempre d'onorarvi como nosta cara Matre; et così però fo prima sua volontà, pigliando el governo della dicta Cittade insieme ec.
Segue poscia il suddetto Cardinale di Pavia a riferire come Roberto memor vero inter hæc chyrographi dati id unum maxime laborabat, ut ab omni conceptæ perfidiæ suspicione animum Pauli abduceret, ne illa rescita ante turbari posset quam perfici. Ita ad eum frequenter scribens nunc condicta exequi se confirmabat, nunc res Ariminensium ad negocium inclinari, nunc Isottam quæ plurimum incæpto obstaret, sepositam esse, nunc paululum quid reliqui ad complendam rem superesse. Perpetuis autem literis certam propinquam dedictionem spondebat. Quibus in diem magis illectus Paulus ire Cesennam jusserat Laurentium Antistitem Spalatensem quæstorem ærarii, a quo et præsidia sub transfigendi tempus mitterentur ad illum, et civitatem, si dederetur, conditionibus quas vellent cives, in fidem acciperet. Ille dum in hunc eventum paratis omnibus Cesenne agit, Neapoli interim Bentius syngraphis datis acceptisque defectionem transegerat, quibus et defensio civitatis in triennium pacta erat si qui intulissent arma, et