Pagina:Isotta da Rimino Mazzucchelli.djvu/45

incœpit, fidens si modo administrationis partem adisset, novercam opprimi posse, adolescentemque Salustium ex altera concubina fratrem aliquo oblegari. Huic spei ea modo res erat adversa, quod non facilem ad dimissionem suam futurum Pontificem judicabat; partim quod præsidium necessarium Pontecorvi relinqui nollet, partim quod reditu suo confirmari civitatem timeret; cujus ipse potiunde desiderio teneretur. Itaque uno astu fatlere Isotam et Paulum cogitans; Romam subito venit, nunciansque magnis de rebus venisse se; ut primum admissus est; hem tibi Pontifex inquit, sine contentione Ariminum. Pater defunctus est. Civitas auctoritate vacua, et præsidio, nutat. In mulierem summa omnium respicit. Ea opis egens atque consilii, adiutorem nunc querit, substentatoremque oneris insueti. Si per te liceat, sexto illic die constitutus paucos æque post dies omni ad me derivata custodia, Arcem civitatemque liberam tradam, eam laurus mercedem facti quam tu justam censueris. Admiratus orationem hanc Paulus, quæ vultu adhuc erat quam verbis præsentior. et qua, inquit, fiducia, Juvenis, tantam rem polliceris? An nescis Isottam tibi inimicissimam esse? nec possuram defuncto Sigismundo Arimini agere, quem vivo pati non potuit? Ad eæ ille inquit, conjungunt sæpe tempora quos non conciliat sanguis. Necessitate jam mutavit noverca animum. Hem tibi ad me literas chyrogra-