Pagina:Interiano - La vita et sito de Zychi, Aldo, 1502.djvu/10

ALDUS MANUTIUS ROMANUS, IACOBO SANAZARO PATRITIO NEAPOLITANO ET EQUITI CLARISSIMO S.P.D.


GEORGIUS Interianus Genuensis homo frugi, venit iam annum Venetias, quo cum primum adplicuit, et si me de facie non cognosceret, nec ulla inter nos familiaritas intercederet, me tamen officiose adijt, tum quia ipse benignus est, et sane quam humanus tum etiam, quia Daniel Clarius Parmensis, vir utraque lingua doctus, et qui in urbe Rhacusa publice summa cum laude profitetur bonas literas, ei, ut me suo nomine salutaret iniunxerat, mihique statim sic factus est familiaris, ac si vixisset mecum. Est enim homo (ut nosti) facetus. ac integer vitæ, et doctorum hominum studiosissimus. Tum visus est mihi Homeri Ulysses alter, nam et ipse μάλα πολλὰ πλάχθη·

Non miror igitur, si et tu plurimum eo homine delectaris, et Pontanus vir doctissimus ac ætate nostra Vergilius alter, et Politianus olim multi homo studij, ac summo ingenio, qui etiam in Miscellaneis suis de eo ipso Georgio Meminit, delectatus est. Is vulgari lingua libellum de eorum Sarmatarum vita, et moribus composuit, qui a Strabone, et Plinio, et Stephano Zygi appellantur, qui ultra Tanain fluvium, et Mæotin paludem habitant orientém versus, eumque ad me misit imprimendum hac lege, ut ubicunque opus esset, emendarem. Sed ego immutavi tantum, quod