Pagina:Instituzioni-di-Gajus-Commentarj-Quattro -Libreria-alla-Minerva-Editrice-Verona -1857- vol.-1.djvu/40

XXX introduzione

terrà in debito almeno per ciò che concerne la fedeltà, di venire a qualche dettaglio; ma siccome ognuno è in grado di formarne migliore giudizio di per sè, e

    viamo nel Proemio del terzo libro della celebre sua opera Elegantiarum latinae linguae il seguente elogio dello stile dei vecchi Giureconsulti: Perlegi proxime quinquaginta Digestorum libros ex plerisque Jurisconsultorum voluminibus excerptos; et relegi cum libenter, tum vero quadam cum admiratione; primum quod nescias, utrum diligentiane an gravitas, prudentia an aequilas, scientia rerum an orationis dignitas praestet, et majori laudi danda esse videatur: deinde quod haec ipsa ita in unoquoque illorum omnia sunt egregia et perfecta, ut vehementer dubiles, quem cui praeferendum putes. Cui simile quiddam (ut de ultima tantum parte, quae ad nos pertinet, dicam) in epistolis Ciceronis admirari solebam: quae cum a pluribus scribantur, omnes tamen ab uno eodemque (audacius dixerim) si personas sustuleris, ab uno Cicerone scriptae judicentur, ita verba ac sententiae, caracterque ipse dicendi ubique sui est similis. Quod eo magis in Jurisconsultis est admirandum; quod illi eadem aetate cuncti extiterunt, in eodem quasi ludo ac schola instituti: hi vero inter se etiam seculis distant, licet omnes post Ciceronem: ideoque quibusdam in verbis ab eo differentes, quales omnes a Virgilio atque a Livio fuerunt. Nam Servii Sulpicii ac Mutii Scaevolae nihil extat, sed alterius Mutii recentioris. Et prisci illi quidem Jurisconsulti quales quantique in eloquendo fuerint, judicare non possumus: quippe quorum nihil legimus. His autem, qui inter manus versantur, nihil est, mea sententia, quod addi adimive posse videatur, non tam eloquentiae (quam quidem materia illa non magnopere patitur) quam Latinitatis atque elegantiae; sine qua caeca omnis doctrina est, et illiberalis, praesertim in Jure civili. Ut enim Quintilianus inquit lib. XII. Instit. Orat. cap. 3. Omne jus aut in verborum interpretatione positum est, aut in recti pravique discrimine. Et quantum momenti in verborum interpretatione sit,́ ipsi Jurisconsultorum libri maxime testantur; in hac re prae-