Apri il menu principale

Pagina:Giuseppe Sordini Il duomo di Spoleto.djvu/47


II.
BOLLA DI PAPA ALESSANDRO II.

colla quale confermò, nell’anno 1069, ai Canonici della Cattedrale di Spoleto le donazioni del Vescovo Andrea.


ALEXANDER EPISCOPVS SERVVS SERVORVM DEI. | Petro uenerabili preposito canonicae sanctae Mariae in matrice ecclesia Spoletani episcopatus suisque successoribus in perpetuum. Quoniam diuinae miserationis clementia nos in speculo1 universalis amministrationis constituit, ex consideratione nostri officii cogimur uniuersis ecclesiis prouidere. Ideoque tum rogatione episcopi tui Andree | tum tuis deuotis precibus, amande fili, flexi, te tuosque fratres ac prefatam canonicam cum omnibus sibi legaliter pertinentibus sub munimine et tutela apostolicae defensionis suscipimus et confirmamus prefate canonicae quicquid nunc iuste habet et quicquid predictus Andreas episcopus eiusdem ecclesiae eidem canonicae tradidit atque concessit, | uidelicet plebem sancti Iohannis in Campo et decimam sanctae Mariae in Campo cum decima Azzanine fractae et plebem sancti Gregorii in Nido et curtim sancti Angeli in Capite cum omnibus infra se habentibus et plebem de Verclano et plebem de Turino et plebem de Bernano et plebem de Lederano et tres partes totius ciuitatis | decimae uidelicet Spoletine cum tribus partibus oblationum uiuorum ac mortuorum et terram totam pertinentem [pre]


  1. sic loco specula.
    Conduco questa ristampa della Bolla di Alessandro II, che si conserva nell’Archivio Capitolare del Duomo di Spoleto, ma che io non ho potuto ancora vedere, in base ad un apografo gentilmente comunicatomi dall’illustre Direttore dei R. Istituto storico Prussiano in Roma, Prof. P. Kehr, al quale ne rendo qui, pubblicamente, le più sentite grazie.