Pagina:Giuseppe Sordini Il duomo di Spoleto.djvu/45


il duomo di spoleto 39


lateribus eius: a primo lato secus muro ipsius ecclesie sancte Ma | rie, ab alio muro civitatis, a capite ecclesia sancti Elie, ab alio latere revertente de ipsu monte sicut descendit in ca | salini quod Adelbertus modo tenet et Iohannes presbyter et venit in ipso muro de ecclesia istius episcopatus, qui est primo lato cum ecclesia sancti Angeli. Insu | per concedimus terram quam clerici eiusdem ecclesiae nunc tenent, ubicumque inventa vel inquisita fuerit cum tribus partibus decime to | tius civitatis et tribus partibus offertionum ecclesie sancte Marie. Quartam partem vero decime et candelarum et denariorum, ofertionum michi et successoribus meis reservo (una parola abrasa) de medietate decime que infra ecclesia venit et medietate offertionum | (abrase alcune parole) | cum terra et vinea de quibus clerici qui nunc usque partem abuerant qui in Canonica non intrant illis reservamus in vita | illorum, post decessum eorum in eadem deveniad Canonica; oblationes vero vivorum ac mortuorum quas vobis canonicis singulariter | venerint integrum confirmamus. Ec omnia dona et beneficia sicut superius scripsimus et cum omnia infra se vel super se abentia | per anc Decreti paginam concedimus et confirmamus pretaxatae Canonice et tibi presbytero Petro cui prioratum damus (spazio inter lineare di una riga) cum ceteris fratribus siprital qui in ac Canonica adgregati erunt usque in evum ad abendum, tenendum, frudiandum, lucran | dum et pro animabus fratrum inter se spiritaliter ac canonice congregandum et reconciliandum ut eius non deveniant ofensa so... | (manca una parola abrasa) ut (?) nos nostrosque sucessores pro animabus quibus curam impendere debemus ut nullus anc Canonicam dissolvat sed ab omnibus in per | petuum observetur. Auctoritate vero eligendi Priorem de eadem congregatione mortuo Priore, et non aliunde, tamen, | absque premio, concedimus canonicis. Si quis vero aut ego vel sucessores nostri, quod absit, temerarius hoc quod per Decreti uius | paginam confirmavimus dissolvere vel infringere tentaverit, in primis confodiatur gladio Omnipotentis Dei | et sancte Marie omniumque Sanctorum; insuper componat in palatio Inperatoris auri ebrizzo libras XXX et, post soluta | pena, hoc Decretum stabile et indesolubile in evum permaneat. Et quia