Pagina:Giuseppe Sordini Il duomo di Spoleto.djvu/44

30 giuseppe sordini


sis beneficiis prefatam ecclesiam statutis sanctorum patrum commendavi. Verumtamen ob honorem sancte et intemerate virginis Marie atque | omnium Sanctorum, et ob remedium omnium parentum nostrorum, nec non omnium fidelium cristianorum, et eorum omnium quorum corpora infra cimiterium prefate | ecclesie sancte Marie requiescunt vel deinceps in eodem humata fuerint, atque ob remedium anime domini nostri Imperatoris Hejnrici felicis | memorie et pro incolumitate filii sui Regis Hejnerici, et omnium successorum eius, de facultatibus eiusdem episcopatus illic Deo semper militan | tibus canonicis, atque sub constitutione divine regule vitam degentibus perpetualiter quandam partem concedimus et per singula queque | distintis nominibus pernominamus: videlicet terra que iuxta ecclesia adiacet, cum domibus et sine domibus. Latera vero eiusdem terre ec sunt: | primum latus ecclesia; secundum latus descendens ab ostio ecclesie, per gradus, in viam que infra se continet terra et domum et ortum presbyteri Petri eiusdem | ecclesie famuli et domum Iohannis similiter usque in trivuna sancti Primiani. Similiter concedimus et confirmamus predictae Canonice plebem tori | nensem et plebem veruclana et plebem sancti Iohannis in campo, cum decimis et ofertionibus seu oblationibus vivorum ac mortuorum. Similiter con | cedimus omnem decimationem que dare debent omines abitatores de Fracta, que nominatur Albertissca, vel si aliud nomen | predicta fracta abuit. Similiter concedimus omnem decimationem que dare debent omines abitantes circa ecclesia sancte Marie in campo, usque ad aquam Marrubbie. Insuper concedimus de plebe sancti Gregorii, de tertia parte, duas portiones cum ecclesia, cum decimis et oblationibus | vivorum et mortuorum. Insuper concedimus terre tertiam partem filiorum Cecilie que Duranti iam tenuit, cum vineis infra pertinentia plebe sancti Savini | infra pertinentia de predicta plebe, concedimus tantam terram ut fiant cum ista modiorum XXX, et duos modiorum de vinea (due parole abrase) iuxta Tisinum. Insuper concedimus et per uius paginam Decreti confirmamus in anhc Canonica a nobis institutam, idest ipsa terra et vinea in | pjaja montis sancti Elie supra spoletinum Episcopatum, que est posita a