Pagina:Foscolo - La chioma di Berenice, 1803.djvu/228

222


iam ponam. De Pithone serpente quem interfecit Apollo scribit Psalmista: Draco iste quem formasti ad illudendum ei. Et iterum: Super aspidem et basiliscum ambulabis. De Saturno qui semper ponitur homo senex, et pater deorum, comedens filios suos, scribitur ab Ezechiele: Comedent patres filios in medio tui. Diana significat beatissimam Virginem mariam, ambulans cum multis virginibus hinc inde, et ergo de ea scribitur in psalmis: Adducentur virgines post te; curremus in odore unguentorum tuorum. Item de Jove quando defloravit Calistonem virginem, et reversus est ad caelum, scribit Matth. 12: Revertar ad domum meam unde exivi. Item de Aglauro pedissequa quam Mercurius vertit in lapidem, illa lapidificatio tangitur Job.42. Cor eius indurabitur ut lapis. Item quomodo Juppiter supposuit Europam virginem etiam habetur in Sacra Scriptura: Audi filia et vide et inclina aurem tuam, quia concupivit rex speciem tuam. Item Cadmus quaerens sororem suam gerit personam Christi qui quaerit suam sororem, idest ecclesiam. De Acteone vero qui vidit Dianam, prophetizavit Ezechiel, cap. 16, dicens: Eras nuda et confusione plena, et transivi per te, et vidi te. Et non est frustra in poetis scriptum quod Bacchus est bis genitus, quia per hoc significatur Verbum, quod etiam est bis genitum uno modo ante secula, et alla vice humaniter et carnaliter. Et Semele qui nutrit Bacchum significat beatam Virginem, cui dicitur exod. 2. Accipe puerum istum, et nutri mihi, et ego dabo tibi mercedem tuam. Item fabula de Piramo et Thisbe sic exponitur allegorice et spiritualiter. Piramus significat filium Dei, et Thisbe significat animam humanam quam amat Christus, et de qua scribitur in Evangelio: Tuam ipsius animam pertransibit gladius Lucae, 2, sic Thisbe interfecit se gladio amasii sui. Item de Vulcano qui ejicitur de coelo et efficitur claudus, scribitur in psalmis: Expulsi sunt nec potuerunt stare. Haec et talia multa didici ex isto libro. Vos videretis mirabilia si essetis mecum; et ista est via qua debemus studere poetriam: sed parcatis mihi quod praetendo quasidocere vestram dominationem, quia vos scitis melius quam ego, sed feci in bona opinione. Scriberem novalia si scirem; sed jam nihil scio, alias vellem notificare. Sed jam valete in charitate non ficta. Datum Heydelbergae.

Se questo saggio piacerà a’ letterati, io procaccerò la