Quos Baldus mores trovat illic, quas ve bruturas,
quos bordelliacos actus, deshonestaque facta, 425utile non posset scribi, si scribere vellem,
nam neque simplicibus sunt omnia danda palesa.
Ostia per gyrum camerarum plurima iusto
discompagnantur discrimine, semper aperta,
semper et andantum discursibus, et redeuntum 430trita pedum, veluti patet esse palatia regum.
Cuncta sigillatim latitans vult cernere Baldus.
Se viat ad primam spatioso intramine portam,
de qua non pocam videt ire, redire brigatam.
Intus tic tocchant duri mortaria bronzi, 435nam speciariae locus est et pharmapotechae.
Intro ascosus abit, vult omnia scire gradatim.
Obstupet innumeras ibi vecchias esse dunatas,
quae simul innumeros homines, magis imo striones
semper amaëstrant in rebus mille nefandis. 440Sunt itali, greghi, spagnoles atque todeschi;
et ricchi et poveri, laici fratresque pretique,
matronae et monachae, tandem genus omne brigatae.
Solicitant varias basso cum murmure cosas.
Multaque conficiunt unguenta, cerumina, pastas, 445unctos, impiastros, pilulas, confetta, cirottos.
Mille serant, reserant scatolas, voltantque, revoltant,
urceolosque tegunt, retegunt, solvuntque, resolvunt
vasa triacarum, bozas, magnosque bocalos.
Pars mensurat aquas varia de sorte bilanzis, 450pars chioccat pavidas crebris pistonibus herbas,
taxum, cambrossen, squillas, aconita, cicutas;
electuariis pars implet bissola nigris,
compositis noctu quintae sub lampade lunae,
de spuma rospi, de ladri carne picati, 455de pulmone asini, de virdi pelle ranocchi,
de lue matricis, de argenti sulphure vivi,
deque cadaveribus violenta morte peremptis,
de sudore lupi rabiosi, deque sagina