Pizzacapellettus procul obvius ecce ruebat,
qui super amblantem, stradiotti more, zanettum
currit, et altivolam giavarinam sustinet armo. 390Baldus eum norat, vocat: — Heus, o Pizzacapelle,
angelus es nunquid Gabriel, qui forte novellas
portes zoiosas? Ubi stat spes nostra, Seraphus? —
Respondet: — Non, barro, novas may porto cativas.
En cape scondificam Serraphi munere petram. 395Hanc optalamiam dicunt; hanc nemine vistus
ore ferens, intra stanzas ubi Gelfora praesul
vaccarum albergat, mandrasque governat earum.
Ille senex, qui se Pasquinum dixerat esse,
non est Pasquinus, verum Demogorgon ille, 400qui solet ut cauda vivaces battere fadas,
atque stryas ipsas asinarum more cavalcat.
Teque, tuosque viros veniebat fallere, sed tu
solus es immunis tanta de fraude rimastus.
Compagni tolerant meritorum facta suorum, 405quos tamen altandem cum tecum laetus habebis. —
Dixerat, et subitus campagna sgombrat ab illa.
Baldus in ore petram claudit, neque cernitur usquam.
Versus Gelfoream se drizzat protinus aulam,
multas incontrat comitivas saepe stryarum, 410per medium quarum subtilis ut umbra trapassat,
atque voluptatis causa tirat hic, tirat illic
guarnellos, calzosque menat, goffosque frequentat.
Pervenit ante fores palazzi semper apertas:
omnia sunt aurum, cornisia, limina, voltae. 415Introit, armatumque videt lanzonibus agmen,
guardam reginae quod iudicat esse probatam.
— Gaude — Baldus ait, — mi brande, cibaberis esca
carnis, et aethereum guazzabis sanguine vultum. —
Transit ad obcintum largo gyramine claustrum, 420quod decorant circum centum cinquanta columnae.
Omnia splendificant auro, mirisque richezzis.
Aurum pillastri, frisi, capitella, peduzzi.