Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/93


liber vigesimus tertius 87

quam dum permittit mundo sic vivere Luscar,
nec tu, nec tua stirps poterunt intrare chidentrum.
Vade, nec ultra chioches portam, ne forte chiocheris. —
Talia dum fierent, exibant extra seraium,
355deque schola coeli guizzabant mille putini,
qui male vestiti, qui nudi, malque politi,
malque petenati, magri, tegnaque coperti,
intravere meam nullo prohibente tavernam.
— Nos angeletti sumus — aiunt: — trade merendam. —
360Quo dicto, coepere meas sbandare pignattas,
et mihi cassonem fresco de pane vorarunt,
tresque simul porcos, vaccam unam, trenta capones,
gallinas totidem, cum becco sex quoque capras,
octoque persuttos, plenumque saluminis ursum.
365Quid plura? et gattas, asinum, mulamque magrazzam
mangiarunt, et plus post mangiamenta famebant,
unde nisi raptim scapolassem nudus ab illis,
meque, meamque simul cazzassent ventre fiolam.
Pensa mò post mortem quae consolatio restat! —
370Talia mal vecchius dum chiachiarat, Hipol acostat
se se dongellae, vultque illam tollere secum.
Cingar ei scaltritus opem donare parecchiat,
qui tenet abbadam, scortam facit atque subocchiat
Falchettum: tandemque omnes favere sodali.
375Id solum ignorat magni prudentia Baldi,
tempore qui simili vult castos esse barones.
En subito tremefit totum campagna per orbem,
disfantat vecchius se se ingannator ut umbra.
Obstupuerantque pedes Baldi, steterantque capilli,
380quando repentina se volta repperit illic
solum solettum, neque coram vidit amicos.
Quid faciat, seu quo stampet vestigia, pensat,
mente Deum clamat, Serraphum voce domandat.
Denique Gelforeas meium putat esse masones
385vadere, smarritos ubi forte catabit amicos.
Sed vix tardigradis cum passibus ire comenzat,