Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/89


liber vigesimus tertius 83

ac si per vitrum brusans candela trapasset.
Unde novus paret mundus, nova vitaque gentis.
Compagni tutavia stupent, clamatque Fracassus:
210— Doh, diavol, erit nunquid tibi tanta potestas
ut naturales possis voltare statutos?
Sicine tu pelagi fundamina pendis in altum?
Aut, velut aër, aquae per te gravitudine mancant?
Non, non, quid facimus? nimium tardata ruina est. —
215Respondet Boccalus: — Habes, maruffe, ragionem.
Sed quod mangemus nihil ultra portat asellus. —
Cingar ait: — Fameo. — Sequitur Moschinus: — Ut orbus
nil video. — Centaurus item: — Mihi brontolat intus
panza fame. — Mangemus — ait Fracassus — asellum. —
220Quo dicto, piat hunc pedibus, colloque tirato
strangolat antrattum, veluti massara galinam.
Scortigat huic gambas Cingar, Boccalus adoprat
Margutti dagam, dum spaccat pectora, dumque
ventre cavat trippas, rognones atque figatum.
225Baldus azalino de saxis ense favillas
accipit in ferulam, festucos aggerat omnes
Hippol, et altandem Lyronus suscitat ignem.
Fert Philofornus aquam, nec non Giubertus in elmis,
diversosque lavant asini de corpore quartos,
230qui partim lessus, partim mangiatur arostus,
et tandem saturi vadunt incontra palazzum.
Nec bene finierant andando trenta cavezzos,
en procul occurrit vecchius sciancatus, et una
it secum mulier vultu peregrina zoioso.
235Gestant ambo manu bordones atque capellos,
parvaque dependet baculo de utroque tabella,
qua sua depicta est facto desgratia voto.
Immantellati breviter, cinctique fiaschis,
seque fadigatos monstrant longo esse camino,
240quapropter, stratis umbrosa in valle gonellis,
membra solo buttant, forzasque sedendo raquistant.
Illuc conveniunt socii, pietate moventur