Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/85


liber vigesimus tertius 79

me vultis? asini, porci, gens plena pedocchis. —
Omnia supportat Baldus, prenditque solazzum
65de rimbambito vecchio, cui flegma superchiat.
At non Fracassus dentrum tenet amplius iram,
sed crollans testam scridat: — Nunquid deus es tu?
Aut dii cornuti tombis versantur in istis?
Archidiavol eris potius, baratrique carogna. —
70Cui vecchius, dictis alquantum mitibus, inquit:
— Gelfora diva mihi regnum dedit istius amnis,
hasque per aeternum tempus iam subdidit undas.
Nilus habet nomen, qui drizzat in aequora septem
undantes rivos, nec quo nascantur in orbe
75scitur Aristotolo, Piatone, aliisque pedantis,
qui sua de innumeris scripsere volumina frappis.
Vos tantum nunc mente mala, nunc corde cativo,
nascimenta huius superis ascosa trovastis,
et pede mortali calcastis littora divûm.
80Ista galantarum servit mihi squadra dearum,
sublimemque deum fluvii me Gelfora fecit,
quae maris in fundo sibi maxima regna locavit,
distribuitque suis barronibus atque vasallis
flumina, stagna, lagos, fontes, canalia, rivos,
85deque deûm numero sum dictus nomine Ruffus.
Ergo, velut deus et plenus deitate deorum,
impero, commando, iubeo, scomunico, giuro,
desgratiae sub sorte meae, sub crimine forchae,
tollite carneros, praestique netate scapinos.
90Et quibus haec mando? via, protinus, ite, ribaldi. —
Baldus ait: — Deus es merdosae forte latrinae,
si tamen, ut gracchias, tutus deitate probaris,
en te, scanfardasque tuas deffende ruinis. —
Sic dicens, chinus tollit de littore saxum,
95quod iacit et testam crocodili spezzat in undis.
Ruffus it ad nodum, frustraque negando repettat,
extra tenet musum veluti ranazza lavacchio.
Turba puellarum commenzat batere palmas,