Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/83


liber vigesimus tertius 77

LIBER VIGESIMUS TERTIUS

Iamque caminarant giornatas quinque per umbras,
donec ad extremum fines reperere cavernae.
Non datur ulterius procedere posse pedattas,
nam smisurato trarumpitur orbita saxo.
5Hinc sibi destranium paret reflectere gambas
et replicare viam, tanta stracchedine factam.
Ergo impazzati restant, velut usus habetur;
quando formicae spatiantes ordine longo,
sive super murum, seu vecchiam supra nogaram,
10vadunt et redeunt se crebro insemma basantes;
at si per medium squadrae transversa notetur
linea carbonis, faciunt ibi protinus altum
agmina nigrorum, seque omnis campus adossat.
Denique sub pedibus sibi petram Baldus adocchiat,
15hanc ve alzare iubet, datur haec impresa Fracasso,
qui speditus eam, firmis in littore plantis,
elevat, et pozzum sub retrovat esse profundum.
Apponunt aures, si quid sentitur ab imo:
hinc auditur aquae strepitus per saxa sonantis,
20cernere nil possunt in fosso valde cavato.
Cingar confestim pensat descendere bassum,
taccat se manibus pedibusque ad saxa cavernae,
tandemque in fundo se repperit esse calatum.
Hic trovat undantem lagum, sentitque per atras
25montagnae tombas liquidum properare canalem.
Tunc ibi compagnos vocat alta voce deorsum: