nescio quid monstri pensaverat esse, vel umbram, 460unde manu reparare volens urtavit in ipsum
nasazzum, qui iam terrenum longus arabat.
— Me miserum — clamat, — quae cauda? quis iste budellus?
Unde mihi magnus subitano tempore nasus?
Cernitis, o socii? quo tanti copia nasi? 465Qua mihi de banda nasorum maximus exit?
Nunquid totus ero crescendo denique nasus?
Deh per amore Dei, deh non permittite, fratres,
ut sit opus tanti mihi nasi ferre valisam. —
Baldus non potuit non fata dolere sodalis. 470— Ne timeas — inquit, — ne fle, mozzabimus istum
nasonem petito, cui pristina forma redibit. —
Hinc Boccalus ait: — Nescis, marzocche, coëllum.
Imo tibi invideo de longi munere nasi.
Nonne manens drittus poteris nasare melones? 475Nec peponessarum plus oltra chinabis odori? —
Quo motto risit Cingar. — Patientia — dixit, —
me iam per nasum bufali de more tirabis.
Sed quia trenta pedes iam nasi forma trapassat,
andantique mihi gambarum crura molestat, 480hunc volo prolixum dare circum circa colengum,
deque meo naso triplicem formare colanam. —
Sic ait atque facit; collum ter nasus abrazzat.
Sed quia continuo crescens humore pesabat
tanquam bos Chiari, nec eum ferre ultra valebat 485Cingar cum spallis propriis, nisi detur aiutus,
illico Falchettus, dulci compassus amico,
illius a collo nasum distorthiat omnem,
supra suosque humeros nasonis pondera gestat,
cui, mutando vices, succedunt saepe sodales. 490En pater interea veniebat a longe Seraphus,
garzonesque duos uno menat agmine secum.
Alter erat mulus, greghesco patre creatus,
cui mater calabresa fuit: pensate, fradelli,
quae mistura brodae, quae messedanza salattae.