Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/67


liber vigesimus secundus 61

Virgilio godit, sic magna Cipada poëtam
possideat talem, qui nervo carminis ipsum
65non tam Virgilium, sed Homerum buttet abassum,
qui nec sint digni sibi nettezare culamen.
At Phoebus, reputans cosam maturiter omnem,
sic tandem responsa dedit: — Diversa metalla
sunt, quae diversis soleo partire poëtis.
70Cui datur argentum, cui stagnum, cui datur aurum,
fluxile cui plumbum, cui tandem cagola ferri.
His de materiis magazenus noster abundat,
praeter quod solos per Homerum, perque Maronem
scattola vodata est auri, nec dragma remansit.
75Illi poltrones sicophantae cuncta vorarunt,
nec migolam fini liquere nepotibus auri.
Si mihi Pontanum proponis, Sanque Nazarum,
si Fracastorium, si Vidam, sive Marullum,
crede mihi, alchimia est quidquid dixere moderni.
80Qua propter nostrum ne spernas carpere sanum
conseium, si vis impresae talis honorem.
I magis ad sguataros, et clara trovare procazza
regna lasagnarum, felix ubi vita menatur,
ocharumque illic verax paradisus habetur.
85Sicut ego hic cytharam pulso, danzantque Camoenae,
intornumque mihi faciunt saltando coronam,
sic illic pivam Tiphis sonat intra sorellas,
quae sibi pancifico faciunt in frotta morescas.
Huc fretolosus abi, ne migam tarda caminum:
90nullus adhuc illa praecellit in arte novella,
prima manet siquidem macaronum palma Cipadam. —
His ambassator sentitis, masticat alto
cuncta supercilio, Phoebumque rigratiat, inde
per Zibeltarri strictum canale trapassat,
95oceanumque secans per drittum perque roversum,
cercat, vestigat, petit hic, interrogat illic,
donec acattavit montes finaliter illos,
gens ubi salsizzis vignas ligat, omnis et arbor