Primius ille tamen, quam tornet currere, factus
de pelago flumen, binas trovat ecce nemigas
per scontrum terras, quas inter Mintius ipse 30defluit, atque tenet spartitas more luparum,
quae rapido vellent addossum currere morsu.
Sic Hosthya Padi Revero spartitur ab undis,
sic Stellata sedet Figarolo sgiunta per amnem.
Illas ergo inter terras sua flumina Menzus 35fert vaga, ne vastis meschientur cuncta ruinis,
et male dispostos rabies diabolica stighet.
Altera stat valli, chiamata Pyetola dextrae.
Altera stat monti, chiamata Cipada, sinistro.
Illa bravat contra totos, ut Roma, paësos; 40ista suas spresiat, veluti Chartago, brauras:
unde piat forzam capitalis guerra tralorum.
Sed quia Virgilium studiosa Pyetola vatem
gignerat, et se se decorarat nomine tanto,
morsibus invidiae marcebat flegma Cipadae. 45Omnibus impresis nolebat cedere mundo,
hoc solo in factu sibimet Cipada corozzat:
quod nullis esset penitus fornita poëtis.
Quid facit? eligitur, sancto mandante senatu,
ambassator, habens lettras magnumque saperum, 50qui doctoratus totum messale sciebat.
Is Curtatonis de portu ad regna gregorum
pervenit, et claram Nigroponti fertur ad oram.
Protinus accurrunt gentes, magnumque Cipadae
ambassatorem multo sumpsere triumpho. 55Postea, quid tandem vadat faciendo, rechiedunt.
Ille sibi poscit guidam, qua ductus arivet
mons ubi Parnassus forat alto vertice lunam,
namque habet ut Phoebo parlet, Phoebique sorellis.
Praestiter admissus fuit ambassator ad undas 60belorophontaeas, et, factis mille carezzis,
ambassariam scoltavit Apollo Cipadae.
Quae fuit: ut, veluti de vate Pyetola tanto