Cascat humi Cingar, Pardusque retornat, et ipsi
Boccalo supra schenam saltavit adossum.
— Heu — Boccalus ait, — succurrite, namque butavit
me sotosora draco, magis imo diavolus extat. — 320Respondet Cingar: — Patientia, contra doverum,
contra meam voiam patientia, cara brigata.
Me quoque nunc fecit saligatam rumpere culo. —
Giubertus ridet. — Rides, Giuberte, facendam
istam? — Cingar ait, — mihi nulla est voia grignandi. 325Scilicet hic habeo ventosas atque cirottos,
cum quibus acceptam possim medegare schenadam. —
Talia dum placidis mottis baronia solazzat,
egreditur cifolans oficinam denique serpens,
quem Rocaforta suis calzis prohibere nequivit. 330Ille cavernosas vadit stridendo per oras;
dumque seguire parant guereri, protinus ecce,
ecce fores bronzi, portaeque serantur apertae.
At pede cum dextro, vasconum more, Fracassus
currit, et ad terram, scarpato cancare, mandat 335cuncta sotosopram, clamans sic voce tonanti:
— Me seguitate ducem, quo nobis nostra codardis
forcia smarrita est? ubi nostra prodezza, diavol? —
Sic ait et signans se se, ruit extra botegam,
quem non ulterius ricolavit forcia venti. 340Tunc illi imbrazzant scudos, brandosque filatos
disfodrando, foras armato pectore balzant.
Hos quoque destreri drittis seguitantur orecchis,
mortifer at dragus tenebrosa per antra vagatur,
tumbarumque cavas cifolis ingentibus explet. 345Ad quorum strepitum socii vestigia drizzant,
tantonesque abeunt, quaeruntque per orba draconem,
quem vel habere volunt mortum vel perdere vitas.
Tum novus exoritur rumor, tantusque bagordus,
ut non esse putent nisi centum mille diablos. 350Vox confusa procul loca per scurissima bombat,
quae venit innantum sensim, crescitque gradatim.