280Baldus et Hippol ei currunt praestare socorsum,
qui contra bissam crebro deffenditur ense.
At focus interea morzatur flamine venti,
quo tenebrae totum penitus rapuere lusorem,
nec possunt socii proprias cognoscere fazzas. 285Baldus ibi clamat: — Nihil, eia, timete, barones.
Nostra quidem virtus magicas non extimat artes.
Sed precor intantum (quia sic lusore caremus):
nemo menet spadam, ne mutua vulnera dentur.
Sola cavallorum sit guerra incontra dragonem. — 290Sic ait, atque animat stimolanti voce cavallos,
ut stimulare canes in porcos saepe solemus:
qui, nunc mordendo, nunc calzos trando, domabant
foetentem dragum; quamvis non vistus ab illis
quaeritur ad nasum solummodo, namque cavalli 295nil penitus possunt tenebris discernere foltis.
Pardus agit calzis, nec lassat prendere flatum;
Roccaforta tenet portam, prohibetque volenti
se scampare fugam, tenet ac per forza dedrentum.
Ille sed interea, nigrum vomitando venenum, 300sibilat, et se se tumefacto gutture gyrat.
Porrigit attentas quisquam compagnus orecchias,
interdumque suas per gambas ire tralorum
sentit, eumque procul sospingit calce Fracassus.
Omnes coguntur nasum stoppare, nec oybo 305dicere tempus habent, tantus iam puzzor amorbat.
Tandem non potuit plus Spezza tenere cadena,
Spezzacadena dragum lassat scampare tirantem.
Ille viam liber scapolat, seguitantque cavalli;
alter cum calzis agitat, sed morsibus alter. 310Ille fatigatus sibi iam ingrossare fiatum
sentit, ed intornum bassis volat anxius alis.
Fracassus validum menaret saepe tracagnum,
sed timet aut socios aut desertare cavallos.
Pardus, habens animum furiatum contra nemigum, 315dum tirat calzum, percusso Cingare, fallat.