seque valenthomum nuda inter corpora monstrat. 245Sed poco in spatio cuncti periere ferari,
sunt etenim nudi: ceu fresca povina taiantur,
nec per miracolum mansit, qui viveret, unus.
Spezzacadena intrat per apertas denique portas,
ruptaque de collo pendebat soga cavezzae. 250Se se cum Pardo cantonem tirat in unum.
Roccaforta tamen sentitur calcibus extra,
qui pistando petras frangit, qui boffat et hinnit
more cavallorum, quando fit gara tralorum.
Tunc Fracassus, equo cupiens praestare socorsum, 255vult exire foras, sed grandis ventus in illum
ecce ruit, vastumque facit retro ire gigantem.
Baldus ait: — Certe guastabitur ille cavallus. —
Respondet Cingar: — Si sic fortuna repugnat,
quid nostras ultra cercamus rumpere testas? — 260Hoc dicens, sotosora domum voltare comenzat.
Giubertus ponit carbones, excitat ignem
manticibus, rossasque facit dare lumina bronzas.
Lyronus retrovat vivo de marmore saxum,
quod removet, speratque aliquem accatasse thesorum. 265Ecce repentinus fit terrae motus, et antra
undique tota sonant, faciuntque stupire barones.
Attamen interea saxum Lyronus abrazzat,
mox levat, et buttat per portas extra fosinam.
Ecce drago (horresco referens) longhissimus intrat, 270intratusque ruit propter squarzare Lyronem,
qui sic arditus fuerat scoprire cavernam,
qua latet haeroum pretium, palmaeque ducarum.
Tunc causa hic patuit, quare tres ante cavalli
saltabant fremitu, quos luridus anguis agebat. 275Hunc tamen accensi, tractique insemma, cavalli
calzibus assaltant, morsu, pedibusque davantis.
Nil drago deffendit se fortes contra cavallos,
imo venenoso cercabat dente Lyronem
sternere, dum grottam vult ille intrare scovertam.