ecce videt portam, vario quae sculta metallo est.
Accurrunt, placet ire intus; Fracassus in illam
ter pede chioccavit portam, sed tanta ruina
fit martellorum quod nil sentitur ab intro. 140Impatiens Fracassus eam bis tergore crollat,
atque cadenazzis rutpis sine chiave recludit.
Conticuere omnes martelli ferra domantes,
nec sonat ulterius tich toch incudine pulso.
Stant ibi ferrari centum, totidemque gaioffi, 145qui carbonorum portant in tergore saccos,
qui quoque manticibus ventosis semper afogant,
quique domant ferrum martellis atque tenais.
In pede saltatus, vir grossus alhora pigrezzam
fert testudineam, et tanquam bosaccarus inflat 150ingentem panzam, et plenum fece botazzum.
Tresque gulae cascant de mento ad bigolis imum.
Is Baffellus habet nomen, primusque boteghae
stat faber, e zoppi Vulcani semine zoppus.
Introit en Baldus, coetu seguitante, bravosus, 155ut soldati intrant albergos tempore guerrae.
Cui Baffellus ait: — Nimium, compagne, superbis.
Tu ne meam sic sic audes intrare fosinam? —
Baldus respondet ghignans: — Te affretta, magister,
expedias bonas armas, comprabimus illas. — 160Sic parlans rugat, buttatque sosopra botegam.
En rursum fabri nudo cum corpore menant
martellos magnos, candentia ferra domantes.
Pars facit huc, illuc vivas saltare favillas;
pars cum manticibus, pars cum carbone fogato 165abbrasant durum venti sofiamine ferrum;
pars elmos limat cristatos, parsque corazzas,
aggroppantque tridas circum bragalia maias.
Sunt qui multifores, velut ars merscalca docetur,
excudunt ferros pro ramponare cavallos. 170Dumque lavoratur, Baffellus praesidet illis,
dat quibus interdum crustas bastone cotoras.