100Musica continuo versatur in ore deorum,
musica concordi fert circum cardine coelum,
musica nascendo humanos compaginat artus.
Cur hymnos, psalmos, cur cantica tanta vetusti
disposuere patres gesiis cantanda per orbem? 105cur, dico, antiqui doctores atque magistri
ornavere libros responsis, versibus, hymnis,
Kyrie leysonis, Introitibus ac Aleluis?
Ite genus pecudum, pacchiones, ite gazani,
vos quicumque fero laceratis dente camoenas. 110Cessarant comites cantu, nam Cingaris ipse,
Cingaris ipse asinus firma cum voce comenzat
canzonem cantare suam, mostrare volendo
non minus esse bonam sibi vocem, non minus esse
cantandi garbum lingua, gorgaque palesum, 115quam fuit Agricolae quondam, magnoque Bidoni.
Vox asini grata est asinis, neque gratior altra
esse potest, quamvis frifolet Philomena per umbras.
Ingentem interea strepitum sentire comenzant.
— Auditis — Falchettus ait. Tunc quisque tacendo 120stat chetus, ac longis rumorem brancat orecchis.
Cingar ait: — Seguita, quo te via praevia guidat.
Fortasse invenies quo causa cridoris habetur. —
Falchettus paret, tastatque andando petrarum
passibus intoppos, sociisque annuntiat illos; 125et quem Cingar ait, curat captare viazzum,
namque vias quandoque trovant velut ypsilon ire.
Quo magis accedunt, sonitus magis ille rebombat,
et iam vix unus parlans auditur ab altro,
tam strepitus rumurque ingens assordat orecchias. 130Horrescunt omnes, quamvis sint pectore franco,
seque putant venisse nigri Plutonis ad umbras.
Denique per quandam fissuram splendulus ignis
apparet, modicoque viam dat lumine claram.
Huc Baldus celerans alios restare comandat, 135elevat hinc oculos, quantum lux parvula monstrat;