Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/45


liber vigesimus 39

Ecce tibi ficcas facio, stronzisque ledammo.
Cancar te mangiet, penitus restante niento,
640qui totum tantis implesti fecibus orbem.
Dic mihi, merdipotens o Iuppiter, ut quid ab omni
gentili vulgo totius factor Olympi
esse putabaris? cum sit quod adulter, avarus,
quod stuprator eras castarum boia sororum?
645Taiasti patri genitivos, ladre, sonaios,
ut non stamparet plures tribus ille fiolos.
Stuprastique tuam post haec, manigolde, sorellam.
Sforzasti Alcmenam, propter fabricare gigantem,
qui palmam semper vastis in rebus haberet;
650hunc tamen una uno stravit muliercula sguardo,
ac in guarnello fecit filare gazanum.
Tu quascumque tuis oculis, gaioffe, placerent
seu consanguineas, seu non, sine iure, puellas
turpabas, faciens asinaliter omnia secum.
655Ergo (si vivis) possis tibi rumpere collum,
postquam sic nobis crudelia fata ministras,
postquam virtutum Baldus candela stuatur.
Talia dum Cingar iactat, renegatque batesmum,
Fracassus guardans coelum, sic ore braveggiat:
660— Iuro per hunc sacrum, quod porto in fronte, batesmum,
perque illum ventrem, qui me sborravit in orbem,
tantum cercabo per montes, saxa, cavernas,
per sylvas, boscos, per valles, flumina, terras,
mox diavolorum per tecta, per antra, per amnes,
665et si conveniet per celsa palatia coeli,
donec seu vivum, seu mortum, sive malatum
inveniam Baldum, cum quo vel vivere semper
in coelum statuo, vel sub stigialibus umbris.
Sed prius arripiam Plutoni regna gaioffo,
670cuius de testa pavidam streppabo coronam,
subque meo stabit sceptro diabolica proles. —
Mox ait: — O comites, animum deponite moestum.
Ut vindicemus Baldum tantummodo restat.