Quo dicto, spadam de taio fortiter urget,
ut possit taiare viam de netto coazzam. 245At nihil offendit, retro quia spada resaltat,
nam squamis passim duris erat illa coperta.
Presta caput, tractum medio de gurgite, voltat,
obscurasque aperit multo sofiamine boccas,
et parat, incutiens sannas, mordere gigantem; 250cui pede dat calzum tam grandem tamque gravosum
ut smassellaret tres dentes extra ganassas.
Illa boans, reboansque simul, stridensque per auras,
aequora mugisonis coelumque revulnerat echis.
Inde, cruentosos vomitans super aethera spudos, 255Iunonis bellas imbrattat stercore damas.
Mox iterum, dum sentit adhuc sibi stringere caudam,
testonem volgit propter boccare gigantem;
at Virmazzus erat brazzo dardoque paratus:
hunc iacit, et dextrum sfronzando ficcat in occhium, 260punctaque cervellas intrans penetravit ad imas.
Cingar, Falchettus, Moschinus tela frequentant
conglomerare procul: festucos, saxa, quadrellos,
spinarum fasces, vulsos cum gramine cespos,
omnia convolvunt, ridentque insemma novellum 265hoc genus armorum, nec non risibile bellum.
Assaltare lupum vidi talvolta vilanos,
quando fame ductus quaerit, quem devoret, agnum.
It bassus bassus per sulcos perque ruidas,
donec aquistatur quid quid sua voia bramabat. 270Ecce fugit, portatque agnum, cunctisque palesat.
Turba vilanorum, velut est usanza gaioffis,
sparpagnata ruit, coelum sbraioribus implet,
cumque ruginosis spuntonibus occupat illum;
qualem rumorem dictis factisque viluppant, 275talem barrones misturant contra marinum
monstrum illud, magnisque auras clamoribus implent.
Baldus habet voiam prorsus taiare coazzam,
non cessat punctas, mandrittos atque roversos,