longa quatercentos, nullo mancante, cavezzos.
Hanc menat huc, illuc, per drittum perque traversum,
inque infinitos nodos aliquando viluppat, 210ut fit quando piat truncum villanus aguzzum,
dormentemque viae serpam traditorus asaltat.
Dextriter ad testam punctam bastonis acostat,
inde premit, schiazzatque illi, velut ova, cerebrum;
dumque tenet fixum, nitens in littore, palum, 215illa nihil rehavere potens ab acumine testam,
dimenat reliquum prolixi corporis, et nunc
dat baculo formam thyrsi, nunc chioccat arenam.
Sic tampellat aquas balena, tiratque roversos
terribiles, spezzatque ornos vecchiasque cipressos, 220ipseque gran strepitus sentitur otanta miaros.
Tum quoque parte alla grossissima testa levatur
fluctibus e mediis, et boccam sbarrat edacem.
Pro quam magni oculi, quam larga foramina nasi!
Cui montagna caput, cui frons campagna videtur, 225dentorumque altos pinos longhezza somiat.
Non, Fracasse, tamen brazzos arcare rafinas:
et magis atque magis duplicatur fortia schenae.
Hunc animat Cingar, dicens: — Fracasse gaiarde,
nunc te nassutum Morgantis semine monstras. 230Sta saldus, stagnusque simul, paladine valente. —
Talia dum stimulat Cingar, balena coazzam,
fulminis ad guisam, tanto conamine vibrat,
quod, veluti paias, tridat plus trenta cipressos,
altaque truncones volitant per sydera virdi. 235Mox venit ad spallas medesima botta Fracassi,
quae cantare animam facit illi in corpore vasto.
Protinus, abiecto remo, Fracassus aferrat
codazzam strictis manibus, retinetque gaiardus,
cui tales donat streppos, talesve tiradas, 240quod mugire facit, grossasque molare corezas.
— Strictam — Baldus ait, — strictam, Fracasse, coazzam
detineas: pulchrum faciam tibi cernere colpum. —