Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/30

24 baldi

illa gigantaei tota est persona Fracassi.
100O Deus, en quali foggia retrovamur amici!
Ire sub infernum tuti poterimus adessum,
postquam nobiscum venit haec montagna gigantis. —
Cingar alhora vocat laetus, cifolatque deinde.
Sed quum Fracassus se se chiamare Fracassum
105audiit, abiectis velis, ex tempore saltat,
supraque currentem summa de nave terenum
saltat, et ipsius magno sub pondere salti
insula balenae pene est anegata sub undis.
Currere quae coepit maiori percita cursu,
110nam sibi spezzantur costae, saltante giganto.
Quin etiam navis Zenovae grossissima, de qua
sustulerat saltum, retro ivit quinque mearos.
Naturalis enim mos est respingere barcam,
quando quis in terram se buttat navis ab orlo.
115Illum quamprimum Baldus et Cingar abrazzant,
abrazzant, inquam, gambas vix supra cavecchias;
nec non Falchettus, nec non Moschinus, et altri
strinxerunt illum et multas fecere carezzas,
nam boncompagnum se vultu monstrat alegro.
120Boccalus, saltu tremefactus, fugerat inde,
mox redit, et longam fert scalam, forte catatam.
Id rident fratres, nec scitur causa facendae.
Ut fuit inter eos, magnum petit ante Fracassum,
vultque suis spallis scalam accostare tamagnis,
125quod nisi cum scala sursum montare valeret.
— Quid facturus — ait Baldus, — Boccale galante?
scala quid importat? vis ne altam prendere roccam?
— Non — Boccalus ait, — sed orecchiae dire parolam. —
Risit amichevolam Boccali quisque novellam,
130ac nihil alterus comportat cuncta Fracassus,
ut bona cum schiettis compagnis semper usanza est.
Attamen ipse stupet, crispata fronte, stupendam
rem tantam, sensuque illam submaginat alto:
quod ve videt propriis occhialis, credit apenam.