Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/29


liber vigesimus 23

quos novitas rerum cogit se tradere ponto.
Inde reguardantes, aliam videre facendam,
65quam Virmazzus eis, digito monstrante, palesat:
Guidonis post terga vident remanere sepulchrum,
atque super scopulum mediis fundarier undis.
Quin etiam anchoreo detenta est fusta bidenti,
in mediaque maris campagna sola remansit.
70Ast alla en maior visa est maravilia longe,
namque super grossam navem persona gigantis
apparet, drittusque haerens, se se arboris instar
erigit, et brazzis velam sparpagnat apertis,
namque mari et vento proprius cascaverat arbor.
75Dico quod antennam scusant duo brachia longam,
estque arbor bustum, torrazzo firmior omni.
Flent venti, si flare sciunt, saltentque per undas,
si saltare volunt, castrones aequoris albi:
tam poterunt magnum fortemque movere gigantem,
80quam calzus moschae roccam murosque Trevisi.
— Doh diavol — ait Cingar, — quae cosa videtur?
nonne gigantonem, compagni, cernitis illum?
nonne tenens velam stat saldus more pilastri? —
Cui Boccalus: — Amen, o infelix illa taverna,
85in qua tanta quidem se machina ventris aloggiat.
Integer huic minimum bos implet apena budellum. —
Ast etiam ipse gigas, veniens incontra, stupebat:
cur sic illa, velut navillius, insula currit.
Hi mirantur eum, qui praestat ut arboris instar;
90ille stupet, quondam firmam, nunc currere terram.
Denique iungentes medio se gurgite, sicut
fit quando Paduae per flumen, nomine Brentam,
nunc andando rates, nunc se redeundo salutant,
incipiunt occhis se se guardare ficatis.
95Falchettus subito laeta cum voce favellat:
— O Deus, insogno? est ne hoc phantasma? Fracassus,
ecce Fracassus adest, ille est qui carbasa tendit. —
Moschinus dictum confirmat: — Certe, daverum,