Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/274

268 appendice

Ira, si obluctans animum triumphat,
tu tibi servis, at inermis abs te
tunc fugit, cum te premis, estque summa haec
                                palma laborum.

All’epigramma della facezia di Cingar seguono questi quattro componimenti, con cui la Cipadense si chiude:

In obitu Caroli Agnelli

Carole, quis vatum praestans et idoneus adsit,
     qui satis ad tumuli defleat ossa tui?
Sunt, fateor, nostro tenues in carmine vires,
     non tamen ah tenues liquimur in lachrymas!
Carmina debentur lachrymis, lachrymaeque sepulchris,
     debentur functis luce sepulchra viris.
Huc huc et charites properent, Phoebique sorores,
     quae colunt fontem numina, quaeque nemus.
Huc, inquam, properent, elegisque furentibus ornent
     busta sepulchrali semper alenda face.

Ad Seraphum

O qui nobile nunc peritiorum
effulges specimen quod extiterunt,
quotve sunt modo, quotve erunt deinceps,
mallem aut Chrisogono aut mihi dedisses,
quam isti delicias poëticorum,
Flacci scilicet aureum libellum.
An sat commodus ille, idoneusque
horti fossor habetur, ut libellum
tam bellum, aureolumque, melleumque
docti susciperet manu Seraphi?
an, Seraphe, habilem esse censuisti
durum foenisecam explicare Flaccum?
Is quanto magis utilis ligoni,
is tanto minus utilis libello est,
cui nec littera quamlibet minuta,
nec tantillus apex patet figurae.
Verum, inquis, bonus est vir, ah cachinnor
ut huius bonitas homuntionis,
qui bubulci ad aratrum ineptit, aptet
se se Flacci ad Epistolas profundi.