|
le varianti della ciparense |
267 |
Cernis heu moerens ut agros olivis,
ut nemus passim trabibus revulsis
straverit, littusque putri gravarit
Africus alga.
Flent lacessito tibi cuncta vultu.
Hic Ceres, Floraeque nitor, Paterque
vitium sensere Iovem ruentem
grandinis iras.
Quae semel vento ruit acta pinus
haud reviviscit, nec acer, nec ilex,
nescit heu certa, semel hinc quod exit,
lege reverti.
Non minus si quando furor virum, quem
ius potens irae decet, incitarit,
ah quibus se se veneranda larvis
turpat imago.
Frons trahit vultus, oculosque torvis
asperat flammis, tremebunda livent
labra, dens frendit, micat impedito
lingua palato.
Iurgii tandem via vi patescit,
fulgur et linguae crepitat solutae,
mens cadit vesana, caduntque lapso
pectore sensus.
Victa quin morum gravitas fugatur,
virque, qui consors modo erat deorum,
mugit ut bos, ut leo rugit, utque
sibilat anguis.
Mox ubi lapsae Eumenides quierunt,
mensque redduxit sibi se, procellam
cernit ingentem miser et peremptos
fulmine mores.
Verba succurrunt, reditura demum,
si redit noster, repetitque fontem
Mintius, vel Signa queunt Olympi
vertere cursum.
Ingemit secum, nec humi iacentes
sublevat demens oculos, nec inde
(tam pudet fusae gravitatis) uti
audet amico.