Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/271


le varianti della ciparense 265


Dopo l’epigramma Ad Falchettum segue una seconda invettiva

In felem omnium pessimum

Resultent «io io» Coci: resultent
iam dudum queruli simul Lebetes.
Nuper nescio quid mali gemebant.
Quin ipsae insiliant nigrae nigellis
ollae cum patinis, et huc et illuc
permixti urceolis catini et urnae.
Et quantum est olidissimae popinae
    «Io» ter geminent, chorosque ducant.
Curis namque animi levantur aegris,
hostem namque alacres suum triumphant.
Hostis insidiator ille felis,
versipellis, atrox, trifurcifer fur,
et cuivis cacodaemoni parandus,
tam cautissimus omnium latronum,
quam notissimus omnium malorum,
lurco, carnivora et lucernilingus,
praedatorque inhians iugi rapinae,
ictu nunc valido atque ponderoso
ligonis periit, deditque poenas,
tot commissa luens, quot ille sparsim
per corpus rubeos pilos habebat.
Ah pili scelerum indices suorum!
I, nunc, palladios bibas liquores
nulla relligione, qui nec ipsi
parcis stuppae, olidas vorans lucernas.
At vobis, Lemures tenebricosi,
et nigri Genii iubetur orci:
raptate hanc olei bibacitatem,
torquete hanc adipis gulositatem,
torrete ad patinas Stygis flagranti
bullantes oleo et putri sagina.
Has poenas merito luat gulonis
felis ingluvies voracitasque.