Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/270

264 appendice

Experientia VI

     Vector sydoniae calet puellae,
sagittas acuit tener Cupido,
torquati geminantur hinc palumbes,
auriti lepores, boaeque turpes.
     Sydus herculei flagrat Leonis,
frondes nec tenui moventur aura,
dumos nec gelidi exeunt lacerti,
portu nauta latet, viator umbra.
     Pugnaci haeret Apollo Scorpioni,
spumant labra mero, lacusque praelo
vi pressante capit novum phalernum,
complenturque cadi, amphoraeque grandes.
     Horret sydere bruma Capricorni,
auget ligna focis, veruque torret
longo terga suum, superque crates
tuceta et croceae strident tomaclae.


Dopo l’epigramma De Baldracco, segue l’invettiva


Ad poëtam impudicum

Quam sunt et lepidi, quam et elegantes
sunt tui endecasyllabi, Petrille,
summaque arte laboriosiores,
doctos qui referas in his Catullos:
tam sunt illecebrae tui exoleti
scortilli putridae, iocique turpes,
ut non putridius cadaver, ut non
sit cur turpe oleat magis cloaca.
Quare odoriferas rosas, Petrille,
si quando olfacimus tui leporis,
optamusque ibi mille habere nasos;
en hui quam cito nostra, nescio quo
ventris profluvio cadit voluptas,
atque intercipiunt rosas oleta,
optamusque ibi nullum habere nasum.
Si nescis, tua bella, mi Petrille,
vernum Cyntia concacat rosetum.