Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
liber vigesimus |
LIBER VIGESIMUS
Postquam, excazzatis crucifixi ad signa diablis,
Baldus avantarat longo sermone Bocalum,
inque sua dixit non pocas laude parolas;
postquam sarcophago patrem sepelivit in illo,
5quem modo reppererat Centaurus, eoque medemo
condidit, appressum genitori, busta Lonardi,
haec dicta, in facie tumuli sculpita, relinquunt:
«Guido, pater Baldi, iacet hic». Quod nempe motivum
est breve, sed maior stat eorum notio saeclis.
10Ipse tamen vates, Baldo rogitante, Gibertus,
postquam cuncta super tumulum suspensa fuerunt
arma Leonardi, et factum de more trophaeum,
sic cecinit, sic plura dedit nova carmina saxo:
«Haec ea, vestibulo quae primo adfixa, viator,
15suspicis arma, piis quaeso venerare susurris.
Ipsa Leonardo decori, Leonardus et armis
ipse fuit, viguere simul, simul ecce quiescunt.
Martia Roma suis semper gratetur alumnis,
hinc ornata Ursis, illinc suffulta Columnis».
20Talia finierant, ut ut potuere barones;
nam, rogo, quae frifolis est convenientia trombis
cum campanarum sonitu Chyrieque lysonis?
Quid piccas manegiare leves, disponere squadras
cum Requiem aeternam, Miserereque, Deque profundis?
25Basta, quod almancum, devota mente pregantes,
signentam flexis genibus dixere coronam.