Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/269


le varianti della ciparense 263

Nix Alpes aquilone sibilante
summas candidat, implicantur amnes,
hinc Nymphae vitreo stupent ab alveo,
et comuni glacie comas sub ipsa.


Experientia IV

     Fragrant multicolora prata gemmis,
quas leni populant apes susurro.
Laetae qua nemorum trabes comantum
frondescunt, avibus sonant canoris.
     Flagrant pulverulenta rura flammis,
quas brevi extenuant oves sub umbra.
Lentae qua Coryli, nigraeque olivae
pallescunt, querulis strident cicadis.
     Turgent mellificata musta botris,
quos Bacchae patulis ferunt canistris.
Et qua vitibus explicantur umbrae:
— Io, Bacche. — canunt; — Io, Lyaee. —
     Torpent obstupefacta stagna crustis,
quas nec plaustra notant, rotaeque signant.
Et qua cymba modo premebat undas
colludunt pueri, labantque plantis.


Experientia V

     Florescunt sata, vineaeque gemmant,
purae per teretes cient lapillos
raucum murmur aquae, udulique rivi
albent liliolis, rubent rosetis.
     Durescunt segetes agris, caduntque
iam curvis sata falcibus, nec aestu
messores avidum gemunt laborem,
sed crebris cyathis levant calorem.
     Dulcescunt, nimioque botriones
sunt ulmis oneri tumente succo.
Fit vindemia, vinitorque laetus
suo destituit decore vites.
     Canescunt nive tecta, stiriaeque
his pendent vitreae, stupentque guttae.
Pastor straminibus, simulque arator
defendunt, hic oves, at ille tauros.