Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/268

262 appendice

Autumnus moderante sole flammas
prodit tardigradus, satis quod ille
succulentus hebet, suaeque vites
illi palmitibus gemunt onustis.
     Adportat gelidos Hyems novembres,
canasque hirta comas, trahit podagram,
tuscit, pelliceis pedes ad imos
se volvens tunicis, fovensve prunas.


Experientia II

     Ver nitens, ubi nix modo imperabat,
sumit regna, suasque ponit herbas.
His arridet Amor, parensque Amoris,
his blanda zephyrus iocatur aura.
     Aestas delitiis laboriosa
praefert seria, decutitque flores,
his fruges subicit Ceres opimas,
his flavae subeunt deae manipli.
     Autumnus vacuos cados vetusti
ad novum reparat Thyoniani.
His plaudit Bromius, Bromique pupi
his circumsiliunt, chorosque ducunt.
     Horret bruma gelu, casaeque rimas
stipat sedula pervias rigori.
His mugit Boreas, suasque victor
his vibrat scytico nives ab arcto.


Experientia III

     Iam novos, variosque picta flores
passim reddit humus, decusque veris.
Lascivit Cytheraea, consuitque
ludenti violas, rosasque Amori.
     Dat messes ager hispidus salubres,
nec tunc utilis impeditur ardor.
Texit flava Ceres graves aristas,
cingens tempora spiceis corollis.
     Pingues pampineos gravant lacertos
uvae, pampinei gravant lacerti
ulmos; ulmi asinum gravant flagellis,
dum, Silene, agis hunc gravem racemis.